# Opera omnia 1110

Ficino, Opera omnia, MARSILIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1110
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1110

MARSILIVS. Rdo rerum sub diuina sapientia postulat, ut uarij deinceps sint rerum gradus. Vt alia quidem Oaeterna sint, scilicet stabilia semper, ut angeli Alia uerò temporalia prima scilicet mobilia sem per, quae & per se id est intimo uigore mobilia sunt, ut rationales animae & quodammode sphaerae coelestes. Alia uerò temporalia secunda, ab alioque mobilia ut ipsa secundum naturam suam corpora praesertim inferiora. Alia rursus perfecta corpora ut coelestia. Alia non aequè perfecta. Sib coelo insuper alia quidem actiua, ut calor & frigus. alia uerò passiua, ut humidum atque siccum. Diui na uerò iustitia sepientiae comes non peruertit ordinem à sapientia ita dispositum, sed conseruat. Quamobrem propria superiorum munera inferioribus non distribuit, sed sua cuique pro natura con firmat, & pro dignitate rependit.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
