# Opera omnia 1113-4

Ficino, Opera omnia, MARSILIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1113-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1113-4

MARSILIVS. Eum duobus modis alterum appellamus, primo quia dum suam omnibus similitudinem tri Obuit atque seruat, uidetur quod res ipsae sunt, roties seipsum multiplicare. Perinde ac si uultus unus imagines sui plurimas in multis faciat speculis atque conseruet. Sit enim uultus idem in multis quasi factus iam multiplex apparebit, ipse interim non mutatus. Similiter Deus in rebus quae simpliciter sunt, ipsa essentia est. In uiuentibus ipsa uita, in sentientibus ipse sensus, in intelligentib. intelligentia, in omnibus speciem aliquam uirtutemque habentibus, ipsa species, ipsa uirtus. Singula enim haec bona sunt, uelut imagines quaedam primi boni expressae diuinitùs, semper inde pendentes: ut Deus unus in se prorsus immobilis quasi dij iam multi uideatur effectus. Secundo rursus mo do dicitur Deus alterum, quatenus per alias figuras & species alijs aliter prophetis apparuit. Vnica enim Dei lux in uarijs prophetarum imaginationibus, quasi uitris per uarios colores affectis, nimirum imagines uarias induit, quasi colores. DIO NYSIVS. Lterum uerò Deus dicitur quoniam Deus prouidenter omnib. adest, omniaque propter omnium salutem euadit in omnibus, manens interim in seipso & in sua Aidentitate firmus peractionem unam indeficientemque consistens. Atque seipsum in Adeclinabili potestate tradens, ad eos qui in ipsum conuersi sunt, diuinitate donamdos. Praeterea putandum est alteritatem uarium Dei per multiformes uisiones figurarum, alijs quaedam per ea quę uidentur, praeter id quod apparet, significare. Profectò si animam corporali specie uellemus effingere, membraque corporea animae indiuiduae adhibere, alia certè ratione cogitaremus in ea partes obductas, quatenus uidelicet naturae iplius indiuiduae competit. Et caput quidem intellectum, ceruicem uerò opinionem, tanquam rationalis & irrationalis potentiae mediam. Pectus autem iram, uentrem uerò concupiscentiam, crura denique pedesque naturam nominaremus, nominibus partium pro quibusdam uirium signis utentes. Simili ratione multoque magis in eo, qui omnia supereminet, formarum figurarumque diuersitatem pijs Deoque dignis mysticisque interprerationibus purgare debemus. Diuina latitudo, longitudo, profunditas, alteritas.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
