Latin
DIONYISIVIS
Ficino, Opera omnia 1114-3
Unproofread scanNot analysed yet
quoniam in nulla natura, uel quasstate. uel conditione, uel proportione cum Deo conueniunt. Alio quinmeque diuina natura erit simplicissima, neque uirtus immersa. Sed quid Ed quid nam ultra loqui de hoc oportet? Ipsa nempe Theologia Deum esse, iUpsum dissimilem praedicat, neque ordinem ullum cum ullis habere, ut ab omnibus alterum. Et quod est profectò mirabilius, nihil Deo simile esse ait. Neque se mo hic Saduersatur similitudini rerum ad Deum iam praedictae. Eadem enim Deo similia sunt atque dissimilia. Similia quidem quoniam Deum inparticipabilem pro modo suo percipiunt, &illum qui omnem imitationem refugit pro uiribus imitantur. Dissimilia rursus quoniam tanquam inde creata deficiunt, interuallisque infinitis incomparabilibusque inde distant. Qua ratione dicatur in Deo status.