# Opera omnia 1116-3

Ficino, Opera omnia, Cap. XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1116-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1116-3

Cap. XI. Ic tria quaerenda sunt, quod numen apud Plaronem sit Venus? unde ortus eorum error qui Venerem uoluptatem cognominaruntetur deorum nominibus reuerentia sit habenda? Or pheus profecto, cuius Theologiam secutus est Plato, coelùm quem plerique coelium uocant, in libro hymnorum genitorem omnium uocat, principium & finem omnium. Hunc forsan & Pla to primùm Deum esse uult, non coelum, hoc quod cernitur oculis natura genitum esse disputat in Timaeo, sed primùm coeli omniumque principium: circa quem regem in Epistolis ait esse omnia, eiusque gratia omnia, & ipsum bonorum omnium causam esse, & in republica hunc mundi superioris solem uocauit. Huius filium Saturnum asserit, mentem quandam diuinam, statim à Deo geniram: quam Dei patris rationem, seu uerbum uocant. Hanc mentem in Timaeo mundi opificem patremque deorum nominat Plato: & in libro de Regno, χρόνον, id est, Saturnum, regem ciuitatis aeternae conuersorem animorum, resurrectionis omnium auctorem. In quartò legum hunc continere dixit principium, & finem, & media omnia rerum, rectitudine disponere singula secundum naturam circumenuntem. In Protagora quoque clementem diuinarum humanarumque legum datorem hunc esse dicit: in epistolis patrem ac dominum. Ex hac diuina mente uniuersae mundi machinae uiuens quidam spiritus est tributus: qui uerè super aquas fertur, id est, superfluxam mundi materiam, hanc mundi animam nominat in Timaeo. In sexto de Rep. necessitatem. In libro de Regno, fatum. In legibus, legem syderum ac uitam mundi rationalem. In epistolis rerum praeteritarum praesentium & futurarum ducem.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
