Latin
1116.5 to 1116.7
Ficino, Opera omnia 1116.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quinetiam uoluptas firmior, cùm ex re firma, &optima moderatione sumatur, &sapientiae quoque contemplario assidua magis, quod enim cùm delectatione fit, diutius agitur. Verùm hoc in dialogo Socrates sit uoluptati derogaturus, Philebus autem uoluptatem Ve nerem appellauerit, Socrates in primis nomen deae ueritus, ut hominem pium decet, expiare se pro perat. Expiatio est sanctitatis abolitę restitutio. Sanctitas diuinorum cultus est, ut in Euthydemo, peccauerat autem in Dei nomen. Purgat ergo se coram Protarcho, ut coram hominibus alijs eum excuset, praedicitque illis uenerari se &deam &deae nomen, atque ita se contremiscere in diuinorum nominum usu ne quid peccet, ut nullus sit hominum pauor, ex alijs quibuscunque rebus horrendis con citus huic horrori similis, sed maximè cuiuscunque trepidationis, hunc extremum, id est, ultra quem metui uehementius nihil possit, &eo nomine uocare illam paratum se esse, quod magis illi se placeat, si modò uera illius audierit nomina, ut uel Ciprogeneam. uel Cithaream, uel Philomidiam. In praesentia uerò diffidere se uoluptatem nomen illius esse, quia Venus utpote dea est simplex, uolu ptas autem uariam rem multiplicemque significat non deam Venerem, ut Philebus iunior adhuc, &Eudoxi, &Aristippi sectator uolebat: quos Lucretius Philosophus Epicureus imitatus inquit: Eneadum genetrix, hominum diuumque uoluptas. Alma Venus coeli subter Labentia signa. Quae mare nauigerum, quę terras frugiferentes, concelebras: per te quoniam genus omne animantum concipitur, uisitque exortum lumina solis. De Venere atque dijs, de nominibus deorum &reuerentia circa illa.