# Opera omnia 1117

Ficino, Opera omnia, DIONYSIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1117
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1117

Proinde Deus antiquus quidem fingitur, quoniam nascentia antecedit omnia, iuuenis quoque, quoniam desinentibus omnibus ipse succedit, urturemque nunquam de ficientem habet. Rursus quoniam Deus est proprium omnium atque finis. Principium uerò, quoniam prius extitit, uidetur antiquum, finis autem quia posterior super est, apparet nouus, meritò senex, iu uenisque effingitur. Denique cum tempus appelletur motus ipsus numerus, meritè sicut Deus tanquam tempore prior antiquus dicitur, sic & tanquam prior numero, uel ad numerum dicitur rursus antiquus. Vnitas enim antiquissima. Nempe in numeris illi fortè cuipiam seniores uideri possunt, qui plurimùm numero processerunt, quemadmodum & homines, qui plurimo dierum numero processere, seniores appellare solemus. Si ita loquimur, numeri, qui ab unitateminus in numerum pro gressi sunt, & hoc ipso usu loquendi, iuniores apparent. Et iterum quia caeteris priores sunt, uidentur etiam seniores.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
