Latin
112.6 to 112.9
Ficino, Opera omnia 112.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Atque (ut Platonicus aliquis diceret)per cardinem quoque cuiusque ordinis proprium, ipsum proprium uersat ordinem, id est, per unam essentiam, essentias omnes, per uitam unam, om nes uitas, per unam mentem, omnes mentes, per unam similiter animam, singulas animas, per naturam naturas, per materiam uerò materias. Neque eius decreto aliquid reluctatur quia immenso interuallo superat omnia. Diuinè de diuina natura ita cecinit Orpheus. ἀσυνάᾳ στροφάλιγρι θοὸν ῥύμα δινούυσα, Id est. perpetuo cardine uelocem impetum uolutans. Compertum est esse in animali ner uum quendam circa nucam quem qui trahunt; cuncta simul animalis membra ita mouent, ut singula proprijs motib. moueantur. Simili quodam tactu scribit Aristoteles in libro de mundo, à Deo mundi membra moueri. Vbi prouidentiam asserit apertissime. Quàm in decimo quoque moralium significat, &in physicis, ubi probat naturam certum ubique optimumque finem respicere, operaque ipsius opera esse intelligentiae, non errantis. Vidimus Florentiae Germani opificis tabernaculum, in quo diuersorum animalium sta tuae ad pilam, unam connexae atque libratae, pilae ipsius motu simul diuersis motibus agebantur, aliae ad dextram currebant, aliae ad sinistram, sursum atque deorsum, aliae sedentes assurgebant, aliae stantes inclinabantur, hae illas coronabant, illae alias uulnerabant. Tubarum quoque &cornuum sonitus, &auium cantus audiebantur, aliaque illic simul fiebant, &similia succedebant quàm plurima uno tantum unius pilae momento. Sic Deus per ipsum esse suum (quod idem re ipsa est ac intelligere atque uelle, quodque est simplicissimum quoddam omnium centrum, à quo, ut aliàs diximus, reliqua tanquam lineae deducuntur) facillimo nutu uibrat quicquid inde dependet. Taceat igitur Lucretius Epicureus, qui casu fieri ac ferri uult mundum, &constantem formosissimi ordinis habitum ex iabitum ex instabili deformique priuatione ordinis proficisci existimat, perinde ac siquis ex insipientia sapientiam, &ex tenebris nasci lucem arbitraretur. An tu Lucreti quoties casu absque consilio &proposito fine moueris, toties uno quodam recto tramite ad cerum eundemque terminum proficisceris? nequaquam, sed hac &illac oberras. An quanlo absque arte &praescripto fine tractas lapides, tunc ordinatissimis &contextis inuicem parietibus aedificium construis &aspectu pulcherrimum, &usui commodissimum? nequaquam, sed deformem inutilemque congeriem.