Latin
DIONYSIVS
Ficino, Opera omnia 1121-2
Unproofread scanNot analysed yet
DIONYSIVS Erfectae pacis integritas, secundum simplicissimam sinceramque uirtutis unificae praesentiam, omnia penetrat, uniens atque connectens per media cum extremis extrema per unam cognatam amicitiam coniugata. Atqueultimis quoque uniuersi determinationibus, ut se fruatur indulgens, omniaque unitatibus, identitatibus, unionibus, congregationibus cognata prorsus efficiens. Dum uidelicet diuina paxnulli diuisioni perstat obnoxia, &in uno omnia indicat. Atque per omnia procedens nusquam à propria identitate discedit, pergit enim per omnia, singulaque pro suo quęque modo sui muneris participia reddit. Et copia quidem pacificae foecunditatis exuberat, &permanet interim per unitas excessum, tota ad totam, ac per se totam sibimet excellenter unita. Omnia pacem optant, etiam dum cupiunt esse secreta, &quae mouentur similiter in motu pacem quaerunt. MARSILIVS Vm res appetunt in ipsa naturae suae proprietate perseuerare neque cum alienis temere conmisceri atque confundi, pacem &ad se &ad alia cupiunt. Sic enim &quiete secum habitant, nec alijs iniuriam inferunt. Item dum res naturaliter mobiles, motus suos continuare tonantur, pacem suam optat, id est rranquillam in natura actioneque sua perseuerantiam am &quę naturaliter mobilia sunt, in eo ipso quod moueantur tanquam sua quadam pace quiescunt; atque ita motu contenta sunt, ut aeterna statu, &quae naturaliter motiua sunt, pacem optatam habent hoc ipso quod mouent, intellectus quidem puri, ut alia moueant, interim ipsi non moti. Animae uerò ut ipsae ex se ipsis motae corpora moueant. Corporum uerò naturae per se non uiuae neque sese mouentes, non aliter quam pacem suam, appetunt ut à substantijs per se uiuentibus, &ex se mobilibus moueantur. Nulla denique, uel substantia, uel substantiae per se qualitas est, quae unionem om nem perseuerantiamque refugiat, alioquin salutem propriam fugitura.