Latin
1121.9 to 1121.11
Ficino, Opera omnia 1121.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Veritas rerum est, rerum adaequatio menti. Duę sunt mentes diuina, humana. Duae res opera diuinae mentis, opera mentis humanae. Vnde in Politico dicitur duę artes sunt, duo sunt artis opera, diuina &humana. Veritas humani operis, est adaequatio eius ad hominis mente, id est, ut tale sit ut ideae artificis correspondeat. Veritas operis naturalis, quod est diuinae mentis opus, adaequatio ad diuinam mentem, ut in ea puritate &integritate sit, quam ipsum fore idea sui in mente conatur. Veritas mentis hu manę adaequatio rebus, non operibus suis, sed diuinę mentis operib. ut ita de his sentiat, ut sunt in seipsis per scientiam, &ut sunt in mente diuina per sapientiam. Mentis autem diuinae ueritas adęquatio re bus non his, quae in se sunt, sed his quae intra, id est, seminibus rerum in sua essentia existentium, illis enim semper mens cohaeret. Est autem lumend bono, per mentes &species omnes, &res penetrans. Quod omnis adaequantionis causa est, &ideo ueritatis omnis, quod est ueritatis lumen. Ideo in Repub. sexto significatur quod bonum est fons luminis, &lumen inde manens est causa ueritatis. Illud bonum lumen gratia. Primùm ergo bonum est, secundò gratia, tertiò ueritas, quartò uita, id est. gaudium in ueritate, signatum est super nos lumen uultus tui. Plato assiduè circa unum ac multa laborat. Vnum ipsum est creator, unum &multa creatura rationalis, multa &unum inferior. Profectò creatura procedens à substantię diuinę simplicitate per dualitatem quantum inde est creator, hinc creatura iam facta, meritò intra se ab uno, procedit, in duo uidelicet una res in substantiam accidensque diuiditur.