# Opera omnia 1121

Ficino, Opera omnia, DIONYSIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1121
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1121

Veruntamen etiam materia & potentia uniratis & unionis bonitatisque participes indicantur. Dicitur in uno omnia indicare, uel quoniam ad unam formam per contextum omnia redigit uel quia ex uno, uel exemplari, uel coelo sequentium praebet inditia, propter unionem uniuersi mirabilem. Deníque diuina unitas dicitur sibimet unita, tum tota ad totam, quoniam quicquid ibi suppresseris, est ipsum totum, cum secundum se totam, quoniam formaliter per se ipsam si quidem per unitatem ipsam ubique fit unio. Perplacet hic exem. plum Aquinatis Thomae ducis in theologia nostri. Nempe linea ersi per totum continua est, non est tamen tota unita libi toti. Quia neque pars est unum cum parte, neque pars est totum. Punctum uerò dici potest unitum toto totum Neque tamen id consequitur per se torum, nam per unitatem habet ut sit unitum. Punctum atque unitas non est idem. Si qua uerò sit unitas in se eminenter existens, sicut Deus, per se totam formaliter sibimet unita censebitur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
