# Opera omnia 1122.1-4

Ficino, Opera omnia, 1122.1 to 1122.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1122.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1122.1

Cap. XVI. compositione, definitione, & de ideis. Via de speciebus multis uoluptatis & scientiae mentionem fecit supra, & eam multitudinem in uno uoluptatis genere & uno genere scientiae posuit. suboritur dubitatio, nunquid multa unum esse possunt. & unum multa. Circa quam dubitationem conandum dicit Plato, ratam aliquam con muni assertione ferre sententiam, quod eo propensius discutiendum monet, quòd huiusmodi ambi guitas omnium mentes fatigat, & uolentium & nolentium, id est, tam eorum, quia talia persequantur, quàm caeterorum omnium, & quorundam, & aliquando, id est, eorum maximè, qui cum sensus damnauerint, ra tioni tantum parum confidunt, tunc pręsertim cum prima aggressi disserendi subtilitatem, nondum ad absolutum disputationis artificium peruenerint. Accidit autem haec in nostris animis colluctatio, quia sensus ad corporum diuersam multitudinem cogitandam trahunt, mens uerò ad incorporalium rerum simplicitatem. Vt plurimum uerò sensuum uisa cum Mentis iudicio commiscemus. Vnde ad unitatis ipsius diuinaeque naturae potentiam, diffidentius quam decet conuertimur. Quales uerò dubitationes istae sint circa unum & multa, statim aperiet. Vnum uerò esse multa, rrib. modis considerari potest, uel aliquid unum opposita circa se habens. Vel totum aliquid ex pluribus suis partib. constitutum. Vel unum ali quid simplex commune pluribus esse, & multa dispersaque diffundi. Postremum hoc quidem mirabile di ctu, an fieri possit ambiguum, & quodcumque istorum dicatur, siue quod unum simplex per dispersa fera tur, seu quod multa & dispersa commune quiddam unum capiant, repugnari potest, ut paulò pòst patebit. De primo autem atque secundo ambigere nullus debet, neque mirum quicquam inducet circa unum & mul ta, qui Protarchum unum esse & oppositos dicet, magnum, paruulum, leuem, grauem. hoc est, si ad diuer sos aliquos comparetur. Vulgò enim notum est non esse istud mirabile, neque esse negandum Protarchum unum esse ex eo quod circa illum opposita sint. Cauillationes huiusmodi pueriles facilesque censentur, neque studio dignae. quippe si admittantur, ueritatis inquisitioni impedimento erunt. Cum per innumerabiles similiter ambages uagari liceat, imò si intelligatur, quod unum contraria sit absolutè. id tanquam impossibile statim reijcitur, neque inquisitione indiget. Quin etiam si admittatur, non pote rimus rectè disserere, cum liceat contraria & unum facere, & miscere omnib. omnia, unde nihil redargui poterit.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
