# Opera omnia 1122.5-8

Ficino, Opera omnia, 1122.5 to 1122.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1122.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1122.5

Sin intelligatur quod unum contraria sit, si ad diuersa comparetur, istud admittitur facile, & puerile esset, de hoc ambigere. Sed neque de secundo ulla inter homines discrepatio est, quin unum ita sit multa, & multa unum, ut totum quoddam ex partib. multis compositum, multę sint partes. Rursusque partes multae unum illud sint. Vt corpus nostrum, unum profecto est multis ex membris partibusque compositum. Quapropter dicit Socrates, neque mirabilia ista fore circa unum ac multa, si quis corpus diui dit in membra primum, membraque in particulas, iterum infinitum secans, inferatque deinde mirum istud monstrumque esse ut unum infinita sit, atque ita contendat unum è medio tollere. Profectò in eo uno quod genitum est, & circa materiam est diffusum, nihil mirum est, si à perfecta unitate degeneret opposi taque patiatur & multitudinem. At uerò si quis unum simplex ingenitumque induxerit, mirabile uidebi tur, primum quidem, siquid tale est. Deinde si & illud in multitudine sit dispersum Cum diuisio cuiusque à corpore fiat Tangit hic Plato unum quod sub ideis est, cum ponit Protarchum unum. Item unum quod sub ideis scilicet hominem, uel bouem unum in specie. Item unum quod ex ideis, cum dicit pulchrum unum. Est enim omniumi dearum decor. Item unum quod super ideas, cum dicit ipsum bonum, scilicet Deum primum A quo bonitas una, naturae scilicet foecunditas menti datur, per quam ideae parturiuntur. Et cum ideam boni in Repub. dicit, utrumque intelligit, bonum ipsum per modum causae, bonitatem mentis pear formę modum, bonum enim idea ut causa. Bonitas idea ut forma. Istud idearum caput, istud idearum prin cipium. Plato dicit saepe, bonum, pulchrum, iustum. Primum est diuina foecunditas, secundum ordo in eius intelligentia. Tertium ordo in eius uoluntate primi ordinis distributor. Quod uerò sit unum aliquod in reb. genitis, inde singulis corporib. patet, nemo ambigit, quodue unum illud sit multa, quis dubitat.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
