# Opera omnia 1123

Ficino, Opera omnia, DIONYSIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1123
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1123

Meritò igitur opinionem secundam reprobat Dionysius, securus, ut mihi quidem uidetur, nisi fallor, Peripateticorum quorundam senten tiam à Platonicis non abhorrentem. Profectò sicut in uniuersis sequentibus re uera sunt numeri ubique priores, & in sequentibus dimensionibus sunt praecedentes, ut in profundo superficies, in superficie linea, & triangulus in quadrangulo, ita fortè uisum est illis & in forma mixti esse quatuor elemento rum forinas, & quòd aptius cum exemplis congruit, generalem fermam in speciali, specialem in substantia singulari. Vt corpoream naturam in animali, naturam animalem in homine, naturam huma nam in Socrate, uel Platone. Differre uerò putauerunt in hac formarum serie uniuersalio rem formam atque priorem à forma minus uniuersali sequente, non ita re ipsa ut duae quaedam ibi res existant, alioquin ad unam rematque substantiam nunquam perueniretur. Neque rursus sola apud nos cogitatione dif ferre, scilicet naruraliter & ipsa ratione formali Denique si de reminus uniuersali natura uniumersalior, neque silso, neque ridiculo praedicatur, probabile uidetur, ampliorem in angussiore sic inesse, ut nec omnino duo sint, quasi seorsum, nec sit penitus unum. Quamobrem Dionnysius uniuersaliores in rebus formas, utpote quę re uera sint ibi, appellat entia prineqpalia atque prnma, uirtures bonnitates que prouisoriis, dona diuina, effusiones beneficas ex Deo pendentes. Quae quidem omnia participata sint in rebus, diuinitùs haec habentibus Vt ipsa essentia, ipsa uita imparticipabiliter quidem & per modum causae sit ipse Deus, participabiliter autem & per modum formae diuinitus sint in singulis. Subdit tres participationes diuinae gradus. Simplicissimum, ut ipsam uitam, ultimam ut uniuersalem uitam, particularem, ut hanc uel aliquam uitam, ultimam autem particularem uitam uniuersali qui dem oppositam esse Naturam uerò ipsi simpliciter uitae opponi, ipsamque non modo simpliciorem, sed etiam priorem utrisque uideat. Nam in ipsa formali ratione uitae prima, non necessario conditiones eiusmodi continentur scilicec quod uniuersaliter particulariterue se habeant, uel quòd sit hinus generis, aut speciei, uel illius, uel quidem sit particulare quiddam sub hac specie, aut illa. Siquidem penes exactam intelligentiam prior est uita simpliciter, quàm ralis uita uel talis. Videtur igitur Diony sius particularem uitam sub genere collocare, uniuersalem uerò uitam genus existimare. Ipsam uerò simpliciteruitam, quasi extra genus transcendens aliquid cogitare, simpliciterque de caeteris, Deum denique non modo tres dictos participationum gradus, scilicet etiam participantia facere, participantia :nquam, & pro modo suo & uęl uniuersali ratione, uel particulari quadam conditiont.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
