# Opera omnia 1124-2

Ficino, Opera omnia, MARSILIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1124-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1124-2

MARSILIVS. Eus nominatur sanctitas, regnum, dominatio, deitas, non tam per modum formae, quam cau sae. Quia quae sunt horum propria, ubíque diuinitùs fiunt atque seruantur. Per sanctitatem quidem inde pendentem res quaelibet puritatem suam seruare nituntur. Et ad synceritatem superiorem nonnulla contendunt, superioribus haec adesse beneficè conuertentibus. Per regnum diuinitus datum, rebus ordinata passim consonaque & iusta distributio conseruatur. Per dominationem, potestas excellens bonorumque possissio firma. Per deitatem, id est, expressiorem imitationem Oei, summa beneficia, prouidentia in superioribus siue coelis, siue hominibus caeterisque ad inseriora diri, gitur. Sed munera haec in Deo quidem uniformia sunt, in caeteris multiformia fiunt. DIONYSIVS. FAec igitur in causa omnibus eminente absolutè laudanda sunt, appellandumque ilHam supereminentem sanctitatem dominationemque, tegnumque praecellens, & sinplicissimam deitatem, ex ipsa enim in uno simulque exorta est, & distributa omnis absolutio mera totius sincerę munditiae. Item omnis, rerum ordo ornatusque distinctus, inconcinni tatem, & in aequalitatem incongruentiamque eliminans. Et ad ordinatissimam identitatem rectitudinemque gestiens, & quę participationem illius promeruerunt circum agens. Rur sus omnis pulchrorum bonorumume omnium perfecta possessio. Omnis denique diuina prouidentia prospiciens, & continens quę prouidentur se ipsam, ut diuinitate dignum est ad eos exhibens qui conuertuntur diuinitate formandos. Qua ratione Deus appelletur sanctus sanctorum, rex regum, dominus dominantium, Deus deorum. MARS ILI VS.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
