Latin
MARSILI
Ficino, Opera omnia 1126-2
Unproofread scanNot analysed yet
MARSILI VS. ens atque finis. lcitur autem Deus unum, quoniam est unicè cuncta per singularis unitatis excessum omniumque Scausa est nusquam interim à propria unitare diicedens, nihil enim est in rebus unus expers. Sed quomadmodum numerus omnis unitatis est partiepes, nam binarius dicitur unus, unus quoque denarius, &dimidium unum &tertium, &decimum unum sic omnia omniumque partes, partipciationem unius habent, atque ex eo quod unum extat, sunt omnia. Ipsum uero unum quod omnium causa iudicatur non est aliquid è pluribus unum, sed antè omne unum omnemque multitudinem. Quod &quodlibet unum multitudinemque. definit, nulla enim multi tudo est, quae non particeps sit unus. Sed id quidem quod secundum partes plus, est toto unum. Quod plus est accidentibus unum est subiecto. Quod plus numero aut uiribus est unum specie. Quod speciebus plus, unum genere. Quod multum processibus, unum est princi pio, denique nusquam existit quicquam, omnino unius expers. Quippe cum ipsum unum natura sua pennitus unica, omnia atque tota etiam inter se or posita singulariter antè comprehendat. Praeterea absque uno quidem mullitudo non est, erit aus sublata multitudine, unum quemad modum, &unitas antè omnem numerum multiplicatum extat, ac si omnibus coniuncta quis supponat, erunt omnia toto unum animaduertendum id inierea, quae unita dicuntur, cerren secundum unius cuiusque prius excogitatam unitatem censeri. Praeterea unum eiementi rationem habet ad omnia Idcireo si sustuleris unum neque forma totius erit, neque pars ulla, neque quic quam erit in rebus unum, nomque omnia in seipso uniformiter anticipat atque comprehendit. Vnitas diuinae naturae intus habet, ut unum omnia &unicè cuncta facit.