Latin
1127.9 to 1127.10
Ficino, Opera omnia 1127.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Nam qui semel mortuus bis reuiuiscit, pro una uita geminam, pro se vno. se duos est consequutus. Iustissima certè est in mutuo amore uindicta. Homicida morte plectendus. Quis enim homicidam esse neget qui amatur, cum animam ab amante se iungat? Quis iterum mori similiter eundem neget: cum similiter amat amantem? Debita nimium haec restitutio est, quando hic illi. &ille huic reddit animam quam accepit. Vterque amando suam tradit: &redamando per suam, restituit alienam. Quapropter iure ipso amare debet quisquis amatur. Qui uero non amat amantem, homicidij reus est habendus: Imò uerò fur, homicida, sacrilegus. Pecunia à cor pore possidetur, corpus ab animo. Qui ergo animum arripuerit, à quo tam corpus quàm pecuniae possidentur, animum simul corpusque &pecunias arripit, à quo tàm corpus, quàm pecuniae possidentur. Quo fit ut tanquam fur, homicida, sacrilegus, triplici morti sit obnoxius: ac uelut infamis penitus atque prophanus impunè à quolibet interfici possit: nisi ipsemet sponte sua legem illam impleat, amet uidelicet amatorem.