Latin
1131.13 to 1131.15
Ficino, Opera omnia 1131.13-15
Unproofread scanNot analysed yet
Imò uerò fauete libenter autori pio, sauete etiam traductori, non solum translatione uerborum, sed explicatione sententiarum communi omnium utilitati pro uiribus consulenti. Nolite precor antiquam salutaremque doctrinam, heu iam diu nimis oppressam, nuper autem in lucem diuina prouidentia prodeuntem, insequi crudeliter &opprinere, ne fortè quam Deus omnipotens rult ubique uiuam, mortalis homo frustra perditam uelit. Dextra enim domini fecit uirtu tem, dextera domini iam exultauit eam, non morietur, sed uiuet, &narrabit opera domini. Sed quonam optime Laurenti nos ingens in Platonem, ac nesciens tenere modum, raptauit amor? Num in Platonis causa declamauimus, oratoriaefacundiae principis? Satis enim superque ipse pro causa declauerit, apud eos praesertim, qui perturbationibus uacui, aequos se praestiterint auduores. Te uerò in praesentia minimè adhortabor, mirum in modum ad haec. omnia uoluntate propensum, ingenio promptum, studio eruditum. Sed optabo duntaxat, ut &lega selciter, &filicißimè uiuas. Marsilij tui memor. Dum uerò Marsilium Ficinum nomino, Philippum quoque Valorem Academicum nostrum intellige pariter nominatum Nam si ualor atque Marsilius in Platone defendendo, &in te amando idein sunt, proculdubio inter se quoque sunt idem. Valorem libi Laurenti singularis sua uirius probat, Platonicus honor laudat, incredibilis in te amor ualde commendat.