Latin
1131.5 to 1131.8
Ficino, Opera omnia 1131.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Valeant igitur magnanime Laurenti, ualeant procul omnes, qui minutißimas erudiendae pueritiae à Platone rationes efflagitant. Erudiant alij rudiores, &eruditi denique fores Platonicas adeant, inde non tam puerilia rudimenta. quàm diuina mysteria tandem reportaturi. Dixi modo Laurentini tandem. Nim laco noster intequam diuin i fundat oracula, ne sacra prophanis communia fiant, audientium animos triplici piulatim id sum num calle perducit, purgatione, resolutione, conuersione. Quanobrem multa leguntur apud Platonem, id purgandos perturbationibus animos pertinentia: plura rursum ad soluendas mentes á sensibus. Plurima etiam ad conuertendas, tum in seipsas, tum in Deam omnium autorem, in quem ueluti solem riè conuersae, optatis inde ueritatis radijs feliciter illustrentur, interea Plato noster, dum orcultis saepe modis hamano generi necessarium ractit officium, interdam iocari uidetur &ludere. Verùm Platonici ludi atque loci multo grauiores sunt, quàm seria Stoicorum. Neque enim per humiliora quaedam dedignatur alicubi peruagari, modo sensim auditores captans hamiliores facilius ad excessa perducat. Miscet frequenter grauißimo quodam consilio uinia dulcibus, quo modestis sermonis blandi leporibus, animos natura proniores ad uoluptatem, per ipsam uoluptatis escan ad cibam alliciat. Fingit &saepe fabulas more poetico, quippe quum ipse Platonis stylus non tam philosophi cus quàm reuera poeticus uideatur. Furit enim interdum itque uagatur, ut uates, &ordinem interea non humanum ser i, sed fatidicum &diuinum neque tam locentis personam agit, quàm sacerdotis cuiusdam atque uatis, partim quidem furentis, partim uerò caeteros expiantis, &in diuinum furorem similiter rapientis. Fabulis uerò inter haec ob id potißimum attuidetar: ut inter uarios Academiae flores oblectentur quidem omnes, sed expiati duntaxat poma decerpuit, uescantur suauius, ficilius concoquant perfectius nutriantur. Agit autem dialogis omnia? ut sermo uiuens, per sonas loquentes ante oculos ponat, persuadeas effeacius, &moueat uehementius. Accedit ad haec, quod imicos (ut parest) voportunè dialogis suis honestat, faciaus multos posteritati commendans. Praeterea opiniones eadem de re diuersae ommodius dialogo recensentur. Mitio quod dialogus mira quadam uarietate delectat, &attentione audientes detinet &legentes. Verum quidnam longius per minutiora quaedam &humiliora digredimur: Sophia mignanime Laurenti, quae solo louis capute nata, ab initio cum eo erat cuncta componens patrem imitans, ipsa quoque filidm solo cipite peperit, Philosophiam nomine, cuius leticiae forent, esse cum fiijs hominum.