# Opera omnia 1131.5-2-8

Ficino, Opera omnia, 1131.5 to 1131.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1131.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1131.5-2

De Philosophia, seu Amatore, Epitomae. VMMA huius dialogi est, quid sit, & quale officium Philosophi definire. Est autem Philosohi officium, diuina nosse, gubermare humana: in illo contemplatiua Philosophia, in hoc actiua comprehenditur. Philosophus itaque primo diuinam, id est absolu tam ipsius boni naturam per sapientiam contem platur. Deinde ad id bonum uelut ad finem humanas operationes dirigens humana gu bernat. Haec autem gubernatio duo requirit. Primum, ut quid humana natura sit & quo pacto ducatur adbonum, à malo remoueatur cognoscat, quod quidem per prudentiam Philosphus agit. Alterum, ut sic instituat hominum & affectus, & actus, sic temperet atque cohibeat, ut ad bonum quod sapientia ipsa inuenerat, & ad quod prudentia deinde di rexerat, facile tendant. Id uerò per morales uirtutes efficitur, quas omnes uno iustitiae no mine Plato complectitur Atque ex ijs duobus humanorum gubernatio constat. Eiusdem autem est scire recte hominem unum, familiam, ac rempublicam gubernare. Quam obrem qui moralis est, idem dominus, ciuilis, rex idoneus esset. Ex quibus conclunditur in ipso philosophantis officio haec omnia contineri, sapientiam prudentiam, iustitiam, mo ralem, domesticam, ciuilem, ac regiam disciplinam. Per sapientiam diuina cognoscit, per prudentiam iuctitiamque humana gubernat, dum rem suam rem familiarem, rempublicam administrat. Eiusmodi est Philosophi ipsius officium, quod Plato in libris de republica latius explicat, in hoc significat breuius. Ac primo duas aliorum opiniones cirea Philosophi officium confutat. Prima uidetur uel Solonis fuisse, uel similis alicuius, dicentis id esse quamplurima discere, secunda Hippiae sophistę uolentis Philosophiam ar tium omnium peritiam esse. His denique confutatis, sententiam quam praediximus, breuiter innuit. Socrates ergo fingitur haec in scholis Dionysij, qui grammaticae elemmenta. Platoni tradidit, aduersus discipulos duos Dionysij disputasse, deinde quę in scholis tra ctauerat, in corona familiarium suorum à principio recensere. Theages, uel de sapientia, Epitomae. Istinguitur in hoc dialogo Sapientia, & ultimum distinctionis membrum sic inuestigandum assumitur, ut quo pactò acquiritur ab hominibus, pateat.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
