# Opera omnia 1131.9-2-11

Ficino, Opera omnia, 1131.9 to 1131.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1131.9-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1131.9-2

Pri ma partitione Sapientia duplex dicitur. Vna absoluta, conditionalis altera. Absoluta, quae simpliciter absque additione aliqua sapientia nominatur. Conditionalis, quae non simpliciter sapientia, sed sapientia quaedam dicta est. Illa sic definitur. Cognitio earum rerum de quibus haberi scientia potest. Habetur autem scientia de ijs quae semper eadem, & eodem modo sunt, huiusmodi sunt summa rerum principia, & ae ternae rerum omnium rationes, haec autem diuina dicuntur, quo fit ut sapientia sit diui narum rerum scientia, quae quidem absoluta sapientia est. Conditionalis uerò omnibus artibus & facultatibus est communis. Nam summitas cuiusque artis sapientia quaedam uo catur, ut sapientia gubernatoria, sapientia aurigaria, sapientia militaris. Ex omnibus au tem quae cum additione sapientiae nuncupantur praecipua est, quae caeteris ut ministris utitur, cuiusmodi ciuilis sapientia est. Quae quidem facultas commune ciuitatis & gentium bonum coniectans definitur. Haec tum ciuilis, tum regia deisplina uocatur. Cu ius subiectum ciuitas est, finis, commune bonum, ministiae artes omnes. Officia duo, le ges condere, & conditas exequi. Illud per prudentiam nomotheticam, hoc per iustitiam legalem & iudiciariam agit. Verum quo pocto quis ciuilem sapientiam nanscisca tur, in plurimis eius disputationibus Plato dubitat, & in praesenti Theage, utrum ciuiles homines, an sophistae, an contemplatiui duntaxat Philosophi eam doceant. Quod à ciuilibus uiris, aut sophistis, aut soli contemplationi deditis discatur, in Menone & hic quodammodo negat, quod illi ne filios quidem suos unquam docuerint, quod isti ratio nem boni non habeant, quòd hi rerum humanarum experti minimè sint: Restat igitur, ut haec aut à Philosophis & contemplandi & agendi apprime peritis percipiatur, aut diui na sorte contingat. Illi nusquam reperiuntur. Vnde in Menone & in Teage diuino munere fieri asserit, ut in animos ciuium temperatos Dei prouidentia boni ipsius intelligentiam, & leges ad id ducentes infundat.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
