# Opera omnia 1132.1-4

Ficino, Opera omnia, 1132.1 to 1132.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1132.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1132.1

Quam sanè notionem hic ciuilem sapientiam, in Menone propriori uocabulo uaticinium quoddam nominat, ciuiles que uiros furentibus comparat. Sępè etiam ait, nunquam à malis genus hominum cessaturum, nisi aut legiti mi Philosophi dominentur, aut ij qui gubernant rempublicam diuina quadam sorte phi losophentur. Hoc autem libro cum Socrates in sua membra sapientiam distinxisset, & hanc ciuilem sapientiam sub quadam ironiae specie, nec à ciuilibus uiris, nec à se ut à Philoso pho contemplationi dedito Theagem adipisci posse dixisset, subiunxit tentandem esse uim dę monis, & denique uoluntatem Dei precibus exorandam, quasi illine ista discantur, & Dei prouidentia per medios spiritus, saepe hominibus agendorum oracula pandat. Eos autem ministros, qui Deiiussu bonorum ciuium & legitimorum principum mentes ad bene gubernandum illuminant, Dionysius Areopagita principatus nominat. Esset hic fortasse de dęmone Socratis disputandum, sed argumenti breuitas prohibet. Quinetiam Maximus Tyrius, & Hermias, & Apuleius de hoc abunde disseruerunt. Inducit autem hic tres Plato personas, Demodocum ciue Atheniensem, unà cum filio suo Theages sapientiam affectante, & Socratem. Incipit uerò à Demodoci petitione dialogus. In Menonem de uirtute, Epitomae VATVOR esse argumentationum genera, quibus Plato utitur, exemplum inductionem, ratiocinationem, & enthymema, & quo pacto fiant, satis in Al cinoi compendio, quod & nos traduximus, declaratur. Vbi etiam tres Platonicorum dialogorum species inuenimus. & qui argumentationibus in una quaque diologi specie uti soleat. Aut enim solum inquirit, falsaue confutat dialogus, aut so lum uera exponit ac docet, aut in utroque uersatur. Primus inquisitiuus & cotentiosus. Exposiuuus alter. Postremus mixtus est dictus. Meno autem licet mixtus sit, maiori ta men ex parte contendit & confutat, & omnes argumentationes attingit. Vt nisi qui ex alijs Platonis dialogis, qui ad expositionem magis, quam ad disceptationem pertinent, sensa colligat & Menoni huic adijciat, difficile summam disputationis huius elicere possit, est autem haec, quid uirtus sit, & quomodo nobis adsit, inquirere.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
