# Opera omnia 1133.4-7

Ficino, Opera omnia, 1133.4 to 1133.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1133.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1133.4

Cumque bonum, absolutum bonum sui, bonum aliorum cognouerit, ad seipsum iam & alium unumquemque curandum secundum cogniti boni normam debet accedere Philosophiae studio, moralis, mathematicae, theologiae opus est, ut ad seipsum & ad men tem sui causam redeat. Moralis quippe & mathematica disciplina animum in corpus mersum in seipsum restituit, theologia supra se rapit, & extra seipsum attollit in Deum. Mentis diuinae idearumque cognitio sapientia dicitur. Suijpsius notitia, & sui suorumque boni utilisque inuentio ex diuinae mentis intuitu manans, prudentia nuncupatur. Prudentia sanè ut bonum intelligit, humanas actiones tam publicas, quàm priuatas ad finem optimum refert. Vtutile, per commoda media propriasque uias, quibus ad finem perueniat, dirigit. Vt pulchrum, quis ordo, quis modus in hoc progressu quasi quodam itine re sit seruandus instituit. Vt iustum, quae distinctio singulorum operum, quae obseruantia impositi ordinis, quod supplicium transgredientis, quod praemium legem huius iti neris obseruantis praescribit. A philosophia igitur ad sapientiam, à sapientia ad pruden tiam fit accessus, prudentia uerò magistra uitae disciplinam sui cuiusque rei samiliaris, & reipublicę tribuit, homo per prudentiam gubernat, domus autem & ciuitas per amici tiam publicam, iustitiamque seruantur. Publicam amicitiam uoco consensionem illam quacuncti sub eadem lege & principelibenter conueniunt, & ad eundem finem respiciunt. lustitiam publicam omnino legitimam distinctionem, qua singuli licet sub eodem principe, & ad eundem finem, hoc est publicum bonum, diuerso tamen tramite proficiscun tur, uariamque officiorum distributionem pro natura & dignitate uniuscuiusque à narura & legibus assignatam seruant, proprioque munere sine usurpatione alieni funguntur. In sunt in hoc dialogo theologicae dictiones duae, ipsum idem, & ipsum unumquodque. Circa hominem illa significat animam ut idem, haec animam in corpore. Sed de ijs latius in commentarijs, quae in decem hos Platonis dialogos scribere iam institui. In Alcibiadem Secundum, uel de uoto, Epitomae.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
