Latin
1137.4 to 1137.6
Ficino, Opera omnia 1137.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Nona, si non est unum, ita ut nullo modo sit, quid alia ad sese, &ad illud denique patiantur. In ijs omnibus generatim intendit Parmenides potißimum hoc asserere, quod unum omnium principium sit, eoque posio, ponantur omnia, sublato autem interimantur. Itaque in primis quinque suppo sitionibus quinque rerum gradus posito uno in rerum ordine tradit. In quatuor uerò sequentibus inquirit quot absurda, quot errores, quantaque mala ipso uno sublato sequantur. Prima ex quinque superioribus de uno, supremoque Deo disserit, quomodo procreat, disponitque Oeorum sequentium ordines. Secunda de singulis Deorum ordinibus, quo pacto ab ipso Deo proficiscuntur. Tertia de diuinis aninis. Quarta de ijs, quae circa materiam fiunt, quomodo supremis causis producuntur. Quinta de materia prima, quemadmodum suapte natura specierum est expers, &à primo uno dependet. Illud insuper aduertendum est quod in hoc dialogo eum dicitur unum, Pythgoraeorum more, quaeque substantia à materia penitus absoluta significari potest, ut Deus, mens, anima. Cùm uerò dicitur aliud &alia, tam materia, quàm illa, quae in materiam fiunt, intelligere licet. His ergo promißis, atque seruatis, ad ipsum dialogum ueniamus,