# Opera omnia 1137

Ficino, Opera omnia, MARSILII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1137
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1137

MARSILII FICINI in commentaria suum in, armenidem. Materiam quidem Parmenidis plurimùm theologica, forma non Dialectica. PROOEMIVM. YTHAGORAE, Socratisque & Platonis mos erat, ubique diuina mysteria figuris, inuolucrisque obtegere, sapientiam suam contra Sophistarum iactantiam modostè dissimulare, iocari seriò, & studiosissimè ludere, itaque in Parmenide sub ludo quodam dialectico, & quasi logico exscrutaturo uidelicet ingenium ad diuina dogmata, passim theologica multa significat, praeterea consuetudo fuit Pythagoreorum, Platonisque, plures inuicem materias partim more natuiae, partim ratione gratiae, opportunè miscere. In Phoedro conflat cum Theologia oratoriam, & potissimum. In Timęo physicis inserit mathematica, disserendi artem cum diuinis, uel etiam cum moralibus saepe coniungt. Diuisiuam quidem, & diffinitiuam in Philebo, & politico, atque Sophistae demonstratiuam in Parmenide similiter copulat cum diuinis. Ne forte si sola logica tradiderit rudimenta tanquam pędagogus quidam erudire pueros uideatur, quemadmodum uerò demonstratiua diuisiuam, & definitiuam antecellit tanquam finis, sic iam in materia quadam diuiniore traditam arbitrantur. Aristoteles quinetiam Dialecticam summam, malo enim Dialecticam dicere quam dialecticen, miscuit cum diuinis, Platonem, ut arbitror, imitatus, thec logiam in Repub. sub dialectico nomine designantem.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
