Latin
Cap. III
Ficino, Opera omnia 1138
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. III. Omnis multitudo est particeps unitatis. POsitionem uerò Parmenidis, qua omne ens est unum, id est, particeps unius, asseritur, Zeno no discipulus alia positione confirmat, qua probat ens non esse multa, id est, solum multa, sed praeter multitudinem esse participes unitatis. Nisi enim in tanto diuersorium entium numero, aliqua unitatis participatio foret, essent inter se penitus dissimilia, nec inuicem, uel ordine, uel alio quopiam conuenirent. quod patet unicuique falsum, item qua rantione ita essent inter se dissimilima. eadem quoque similia forent, quod dictu stultum. siquidem in hoc similiter inuicem haberent, quod sicut hoc discrepat prorsus ab illo, ita uicissim ab hoc illud penitus discreparet, par pari, ut dicitur, inuicem referentia. Quatenus ergo nullum haberent unum dissimillima forent, similitudo enim in in quadam unione consistit, eadem quoque ratione similia, siquidem hoc ipsum commune saltem inter se haberent, quod fingebamus unum uidelicet non habere. Item neque similia, neque dissimilia forent. Non quidem similia, si priuarentur uno omnis similitudinis authore, non etiam dissimilia, dum similiter in hac ipsa priuatione congruerent. Haec utique sequentur absurda caeteraque permul ta, quae alibi diximus &dicemus, si quis multitudinem rerum finxerit unitatis expertem, sequentur iti dem, si plura rerum principia prima, siue enim unius eiusdemque participia sint, sub illo uno tanquam principio, ipsa iam non principia locabuntur siue nullum, commune unum habuerint iam, neque com muniter principia erant, neque inter se similia, rursus neque penitus dissimilia, siquidem communem unius ab essentiam patiantur, denique eadem itrrum ratione cum dissimilia, tum similia probabuntur. Ideae Ideas esse, &quales.