Latin
114.1 to 114.4
Ficino, Opera omnia 114.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam uerò tota mundi compago gratia diuinae bonitatis referendae instituta est, &partes mundi gratia ipsius compagis appositae sunt, non est in toto hoc opere summa prorsus perfectior equirenda, sed quanta sufficit ad sublimiorem authoris perfectionem pro uiribus indicandam. Neque exigenda est in quauis mundi parte quaelibet partis illius perfectio, sed quae caeteris partibus concinat, totique conducat. Sic licet nonnunquam aliqua particulae alicuius mundanae conditio uideatur per se esse culpanda, si tamen ad totius statum comparetur, inueniemus non aliter mundum posse bene disponi, quàm ita. Sanè uniuersi conditor non totum ipsum ad partes ullas, sed partes potius ad totum refert. Meri tò igitur quae alicubi circa partes, uel mala uidentur, uel deformia, denique in totius orna mentum bonumque euadunt. Quapropter apud Orpheum Deus uocatur. ἀίδιος ζωὶ, κδʼ ἀθανάτητε πρόνοια, Id est, sempiterna uita, immortalisque prouidentia. Hanc prouidentiam Mercurius esse dicit generis humani tutricem, &Plato in quarto legum libro inquit Deum continere principia, media, finesque omnium, ambire cuncta, ac rectè disponere singula. Mitibus teligiosisque uiris esse propitium, superbos impiosque punire. Neque tolli putat per diuinam prouidem tiam nostri arbitrij libertatem, imò seruari, quod aperit in decimo libro de Rep. in libro etiam de regno, &in Critia, quia Deus non tam sciendo facit, quàm uolendo. Alioqui simul cuncta tecisset &faceret, faceret quoque mala. Item sicut in praescientia Dei, futuri scripti sunt rerum euentus, ita &euentuum causae, modique agendi. Et sicut opera nostra nota sunt Deo, ita &nostra uoluntas, quae nostrorum est operum causa, &modus liber agen di. Sicut enim praeuidet te id facturum, ita praeuidet te ita, id est, uoluntarie libereque factu rum. Quare diuina praeuisio si conditionis alicuius positione, reddit necessaria nostra opera, reddit necessarium, id est, confirmat similiter agendi modum, hoc est, nostri iudicij libertatem, quoniam Deus naturarum omnium temperator cuique rei conseruat non subtrahit naturam quàm dederat. Sic dum regit cuncta, singula pro singulorum regit natura, ascendentibus elementis ad ascensum conducit, descendentibus ad descensum. Si regit animalium motum, quia ille natura sua progressurus est, confert ad gradiendum. Si coelos ducit, quia ob rotunditatem natura uolubiles sunt, confert ad circuitus ambitum.