# Opera omnia 114.1-2-4

Ficino, Opera omnia, 114.1 to 114.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/114.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/114.1-2

LIBER III. Descensus per quinque gradus fit per quos est factus ascensus, qui gradus inuicem Cap. congruè comparantur. Scendimus hactenus à corpore in qualitatem, ab hac in animam, ab ani na in angelum, ab eo in Deum, unum, uerum & bonum, authorem omnium atque rectorem. Corpus appellant Pythagorici multa qualitatem multa & unum. Animam unum & multa. Angesum unum multa. Deum denique unum, quia corpus ad quamlibet specem indeterminatum est, & suapte natura sine fine diuiduum, cuius materiam in infinitum fluxuram inqui unt, nisi eam forma sistat & uniat Qualitas ad materiam specie terminandam confert, & est per se quodammodo indiuidua, sed per admixtionem corporis fit diuisibilis. Anima materiam specie terminat, neque per se, neque per inquinationem cor poris est diuisibilis, sed mobilis multitudo. Angelus receptaculum specierum est, & multi tudo immobilis. Deus super species immobilis unitas. Deum aiunt per se omnino indissolubilem esse, quia ipsa unitas statusque sit, corpora uerò ex elementis composita prorsus dissolubilia, quoniam in eis & multitudo unitatem, & motus superat statum. Sed an gelos, animas, sphaeras & stellas, dissolubiles quidem uideri quodammodo, quatenus partes habent, esse tamed indissolubiles, propterea quod in ipsis unitas statusque multitudinem motumque exuperant. Hic autem est nodus ille diuinus, quo Deus (ut Timęus putat) haec per se solubilia, semper indissoluta conseruat. Tam potens est unitatis ipsius statusque munus, ut in infimo solum uniuersi gradu ex cedi ab oppositis uideatur. Sed tamen interim ibi quoque quodammodo uincat, siquidem materiam ipsam infinitae multitudini mutationique subiectam, semper custodit in uni tate substantiae, atque ordinis permanentem. Est utique Deus unitas, ut probauimus. Est & immobilis, quia neque ab alio mouetur, cum nihil sit illo ualidius, neque à seipso, quia ad melius se transferre nequit, cum sit ipsum bonum. Ad deterius autem nihil sua sponte se mouet. Ac si Deus fluere de alio dicatur in aliud, quaeremus nunquid nouum aliquid assequatur, an nihil. Si nihil assequitur nouum, neque mutatus est quidem. Si noui aliquid, antè non omnia possidebat.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
