# Opera omnia 114.5-2-7

Ficino, Opera omnia, 114.5 to 114.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/114.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/114.5-2

Quod non possidet omnia, non est Deus ex eo quòd est ubique, non mutat locum, ex eo quod est omnium finis, circa aliud non mouetur, ex eo quod est simplicissimus, etiam in se est immobilis. Nam si moueatur in se, aut partem ipsius alteram ad alteram admouebit, aut saltem noua quędam in seipso cum ueteribus congregabit. Erit enim per substantiam, quod erat ante, ac nouam insuper induet formam, neque esse poterit simplicissimus. Denique Deus ipsa unitas est. Vnitas autem status ipsius est fundamentum, quia sicut in multitudinem motus progreditur, sic unitati status innititur. Illud enim in quauis natura stare dicitur, quod unum in ea continuè habitum ita possidetur, ut ab eius naturae unitate non discedat. Fundamentum uerò status omnis quis dixerit esse mutabile. Possumus autem rationes huiusmodi per argumentationem illam numeri Pythagorici confirmare. Quicquid, inquit, secundum praeteritum futurumque mutatur, priuationem quandam habet admixtam, futurum enim nondum est, praeteritum non amplius est. In Deo autem, cum ipse sit primum ens, actusque summus, nulla est priuatio, est igitur immutabilis. Angelus quoque immobilis est, quoniam à Deo totius bonitas fonte bonum per seipsum haurit absque medio, & uno aeterni tatis puncto impletur inde, ac permanet semper bonitate plenissimus. Quoniam uero omnis effectus extra causam suam productus, aliquid causae seruat & inferior etiam euadit quam causa, ideò angelus proximè Deo creatus, aliquid Dei seruat, amittit & aliquid. Deus H gmeus quidem unitatem habet & statum, retinere utrunque non potest angelus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
