# Opera omnia 1140-2

Ficino, Opera omnia, Cap. VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1140-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1140-2

Cap. VI. sunt ideae Nimae rationales, ut inquit Proclus, cum neque per ipsam materiam, neque per mareriales condi tiones inter se distingui possint, sunt enim separabiles à materia, per formales specialesque distinguuntur proprietates. Quot ergo sunt animae, rot species, totidemque animarum rationalium sunt ideę lerationales autem cum a causis mobilibus, id est, à dijs inferioribus simul, & animabus rationalibus dependeant. ideoque sint mutabiles per essentiam & circa corpora diuidantur, tanquam singulatim mortales, solam speciem sempiternam habent, quae quidem species perpetuitatem sortita est ab immobili causa id est, idea. Idcirco, & unius communiter speciei una est idea. Quod insuper species naturarum corporumque sunt in mundo totidem horum in conditore sunt ideae. Cap. VII. Nulla est Idea materiae. FAteriae uerò, quę omni penitus specie caret, nulla est idea. Siquidem idem species est, species autem non potest rei omni specie carentis exemplar esse, habet ergo informis materia causam quidem apud superos diuinam, exemplar uero non habet. Materia uerò coeli propria si quam sibi speciem propriam inseparabilemque uendicat. quod est probabile, ut super in perfectam materiam sit perfecta, proprium habet exemplar. si Procli sententiam sequimur Cap. VIII. Singularium non sunt Ideae. TOn sunt autem ideę quaedam propriae singularium corporum, qua ratione singularia sunt. Idea enim causa est prorsus immobilis, quod autem ab eiusmodi causa fit est immutabile per essen tiam, singula uerò corpora non sunt talia. Item si singulorum mutabilium, successione innumerabilium iam actu sunt ideae, duo sequuntur absurda, primum quod idea nunc quidem uitae exemplar imagine uidelicet existente, nunc uerò non erit exemplar, imagine desinente, secundum quod innu merabiles ideae forent, & multitudo illa intelligibilis unitati proxima, quoniam infinita erit, & minimè una. Differentia uerò est inter exemplar & causam. Nam exemplar quidem illud intelligibile, cau sa est, non tamen omnis causa est exemplar, singularia igitur, etsi non sui proprium quoddam exemplar fiunt, efficiuntur tamen secundum causam, imò causas, & has quidem proprias atque particulares, scilicet differentes mundi motus, naturas particulares, uarietates temporum atque locorum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
