# Opera omnia 1140

Ficino, Opera omnia, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1140
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1140

Quo fit ut corpora formaeque corporeae, cum propter dimensiones, & qualitates inter se distent atque dissideant, nec in unum facilè conciliari queant, rum etiam propter materiam, si quo forre congregatur impetum, commisceantur tandem, atque inuicem confum dantur. Verum id ideales illae formae eiusmodi, conditionibus nullae obnoxię, & simul semper sunt cunctae penitus, in eodem prorsus indiuisibili, communionem maximam conseruantes & interim ita inter se proprietate distinctae, ut nulla puritate proprietatem suam ex aliarum commertio amittere uel remittere possit. Radiales uisibilium species quoniam magis à materia distant, quàm uoces, odoresque, & sapores, atque tactiles qualitates, fermò similiter atque ideae se habent. In eodem enim impartibili cunctae sunt simusque semesque totae, neque se inuicem ullo pacto confundunt, aliquanto minus id uoces, potius minus odores, cętera uerò minimè. Hinc iam profectus ad animam cognosces, & rationes seminales in uegetali natura & artificiosas rationes in arte atque in ipsa scientia rationes esse simillimas idearum seruantes uidelicet unà cum indiuidua quadam communione distinctionem quoque mirificam. Admonuimus autem suprà, naturam, cum intellectu coniungere, naturamque intellectualem simul, & intelligentiam naturalem excogitare. In qua unaquaeque ratio seu uis, seu forma, sicut est notio, & contemplatio quaedam inta, & quaedam sit natura. Rursusque si est natura, pariter sit & notio, eiusmodi est idea quaelibet, cognitionis pariter generationisque fundamentum. Illic est igitur ipse status, ipse motus quib. status, omnes resque stabiles, item motus, omnes resque mobiles, & cognoscuntur. & fiunt. identitas illic similiter & alteritas, speciesque reliquae. Status ipse nec est ipse motus, neque unquam minus status euadit, neque qua ratione status est, ullo pacto mobilis iu dicari potest, participat tamen ipsum motum omnes enim ideae inuicem quoquomodo participant. Et quatenus participat ipsum motum scilicet idealem ineffectibus ipsius motus quoquomo do conspirat. Item identitas nec est alteritas, nec qua ratione identitas est, eadem est, & aliera Partici patione tamen alteritates haber, ut altera sit ab alijs, de caeteris similiter iudicandum. Ideae cum sint aeternae & ad puritatis summum intellectuales, effectus procreant in eadem sub ipsis serie stabiles atque puros, priusquam mobiles & impuros. Ita sub ideis elementorum, elementa immaterialia sunt in coelis ante materialia, quae sub caelo. Leo & equus, & arbor quaelibet coelesiis, deinceps elementalis, sub homine ideali, homo primo coelestis, subinde aërius, & terrenus. Et sicut quaelibet intellectus om nia intellectuali, & intelligibili ratione compraehendit, intellectus sanè circuli quidam sunt atque mundi. ita spliaera quaelibet omnia corporali quidem conditione, sed sua quadam proprietate complectitur. Quorum sint ideae, quorum non sint. Quot sunt rationales animae, totidem earum

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
