# Opera omnia 1141-3

Ficino, Opera omnia, Cap. XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1141-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1141-3

Cap. XV. causamque diuinam. Ocrates horum quae modo dicta sunt infimorum defectum considerans, in suspiciones gemi nas incidit, primam quidem, ne praeter ideas fierent. Secundam, ne fortè etiam pręter omnem Sdiuinam causam prouidentiamque contingerent. Primam quidem suspicionem non corri git Parmenides, sed secundam, cognoscens uidelicet nihil esse in mundo, sapientissimè, & pulcher rimè optimeque disposito, ràm deforme, tàm abiectum, quod non ad pulchritudinem redigatur uniuersalem & alicuius boni sit particeps, ipsas quinetiam particulas animalis ad finem certum in stitutas, totique necessarias informam quoque materiam diuino huic opificio necessariam, nemo dubitat, omnia igitur eiuscemodi, & à prouidentia proculdubio comprehenduntur, & faltem à prima causa, ipso uidelicet bono, dependent, ad quod sanè pertinet, unitatem, bonitatem, essentiam, omnibus impartiri.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
