# Opera omnia 1143.4-6

Ficino, Opera omnia, 1143.4 to 1143.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1143.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1143.4

non tam quia existimet esse propriam paruitatis ideam, quę fortè sub magnitudine clauditur, quàm ut passim ostendat non posse ideam ullam per diuisionem in partes suas more quodam molis alicuius participari. Sunt autem qui putent, paruitatis idea significari quicquid est in uniuerso collectum, uel in diuiduum, uel unificum, haec illi uiderint, nos argumentationem iam disponamus, sic ergo, si licet fingere, ipsa paruitas idealis, diuidaturque in partes duas, duobus quibusdam distribuendas, ut per eas duo, haec parua reddantur, duo interim sequentur errata. Primum quidem, quòd ipsa paruitas idealis euadet magna, dum ad partes proprias comparambitur ipsa tota minores. Nos uerò nunc ipsam paruitatis rationem scorsum consideramus, cui nihil oppositae magnitudinis sit admixtum. Secundum, quòd illa quibus post ipsius sectionem sectarum partium fit aditio, aut maiora quàm prius per additionem fient aut fortè minora, si maiora, quemadmodum probabile quoque uidetur, frustra fingebas haec per ipsam paruitatem parua futura. Sin minora, quod ipse quaerebas, stultum erit dictu, aliqua per additamentum fore minora. Socrates paulatim per haec instruitur, ut participationem idearum sublimiore quadam ratione quàm corporea cogitet, cui quidem eruditioni ipse facilè assentitur, urpote ad hanc natura propensus. Ideas non conuenire cum materialibus, neque natura, neque conditione.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
