# Opera omnia 1144

Ficino, Opera omnia, Cap. XX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1144
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1144

Et quoniam post temporales alterationes ideae formas ingenerationibus speciales momento praeparatis iam subiectis exhibent, planè constat illas procul ab omni, diuisione loco, motu, tempore, esse impartibiles, immobiles, aeternas, ubique praesentes, ita prę sentes, ut cuiuslibet ideae proprieras. quaedam ad ultimas perueniat mundi formas Tales enim Pla tonici rerum series ab ideis huc usque deducunt, nempe sub idea Solis, Lunae, leonis sunt ciusmodi stellae. Daemones deinde tales, similes quoque animantes, eiusmodi metalla, lapilli. iam uerò cum in ultimis etiam idearum atque coelestium proprietates reperiantur; multò magis medijs inesse necessarium est, unde sanè contingit ut per eiusmodi, membrorum mundanorum contextum, summa insimis, infi ma summis compatiantur atque consentiant, sed de his saris in libro de uita tertio diximus. Meminisse uero nunc oportet formas in materia non proximè ab ideis, sed per uires seminales naturae il linc infusas effici, formasque materiales cum eiusmodi seminibus, non in natura quidem communi care, sunt enim incorporea semina, sed conditione quadam particulari admodum atque mobili, cum ideis auem neque natura, neque conditione communicare, sed relatione, & dependentia quadam, atque cognomento, quia uidelicet certae rerum formae à certis proficiscuntur ideis, quas & potissimum sequuntur & praecipue repraesentant. Neque tamen praeterea tertia, res quaedam exquirenda est, in qua res istae cum ideis conuenire dicantur, ficut nec speculares imagines, aut umbrae animi corporibus suis in re tertia congruunt. Non debemus ex qualibet multorum communione, unam illorum ideam

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
