# Opera omnia 1145-3

Ficino, Opera omnia, Cap. XXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1145-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1145-3

Cap. XXIIII. CEd quoniam Socrates antequam id manifestè consentiat,, uidetur quodammodo suspicari, species ipsas rerum primas forsitan esse intelligentias quasdam, siue in nostro intellectu, siue supe Priore. Parmenides ita primum argumentatur, sicut quaecunque uitam, uel sapientiam uera pro prietate participant, uiuunt, aut sapiunt, itaque intelligentiarum participia sunt, intelligunt, omnia uerò naturalia species participant primas, neque tamen omnia haec intelligunt. Non igitur primae species formaliter intelligentiae sunt, sed intelligibilia quaedam, id est essentiales formalesque, & uerae rationes omnium exemplares, atque uirtutes omnium effectrices. In uno uidelicet omnium conditore, in quo praeter eiusmodi plenitudinem specierum, & uita, & intellectus existit, & quamuis omnes ibi species mox uiuae, & intellectuales existant, non omnia tamen ad species illas hic effecta, uiuunt, aut intelligunt, cum non idem omnino sit ibi species, & intellectus, & uira, sed quae praeter specialem formam illinc insuper uitali, & intellectuali munere sunt donata, sed haec alibi. Redeamus, ad prima. Intelligentia quidem formaliter actio quaedam est, & quasi motus, species autem essentia est, & uirtus, & terminus. Non igitur idem intelligentia speciesque prima per intelligentiam ubique percepta. Plerunque enim ad multa intelligenda, una quaedam communis intelligentia sufficit. Spe cies autem intelligibiles quibus illa formalem distinguunt, ibi sunt hae praesertim in superioribus intellectibus. Quandoquidem ad nos uno quodam intuitu formas saepe plurimas contuemur, Iam uerò in intellectu primo intelligente seipsum, quod intelligibile est melius, est quàm intelligen tia, uel intelligens intellectus, hic enim appetit, haec autem est appetitus, illud uerò est appetibile. Illud igitur melius est tanquam summo bono cognatum, quapropter uniuersum hoc non tam ab intel lectu, uel intelligenti, quàm ab intelligibilibus, id est, ab essentia prima intelligibilium specierum uirtutumque plena, sumpsit exordium, ubique igitur essentiae speciesque sunt, non ubique intelligentia intellectusque omnibus distribuitur. Proprietas idealis una quodammodo est tota serie, uirtus autem uaria.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
