Latin
1146.5 to 1146.8
Ficino, Opera omnia 1146.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Nam si in naturis ultimis animarum naturales formae, uiresque membrorum sunt, &in ultima mundanae uitae natura, sunt uires omnium seminales effectoriam uim habentes, mulo magis in ipsa diuinae mentis essentia, sunt rerum species efficientes, atque naturales. Quae quidem non solùm tanquam exempla quaedam ad haec effingenda extant architecto mundano, quod Socrates palam expressit, sed uim ad hęc etiam efficientem habent, conseruantemque, &unificam. Quod minus expressisse uidetur. Propterea Parmenides ad haec planius explicanda Socratem adducturus, deinceps argumentis multis instabit Socra tes enim etsi uirtutes huiusmodi clam significauisse uidetur, ubi ait, ideas quidem in natura stare scili cet tanqaum aeterna rerum principia, haec autem fieri, scilicet ab ideis, &temporali conditione mu tari, solam tamen uirtutem (ut ita dicam) assimilantem manifestè protulit, quae sola nunc expressa occasiones Parmenidi deinceps dabit argumentandi. Tu uerò interim, sicut alias te admonui, me mento quae apud nos discreta sunt in anima, illic esse coniuncta, ut intellectualis idea etiam efficacem uirturem habeat, quemadmodum seminariae uires in genitali natura, non solùm exemplarem, sicut artificiosae species in artifice, uel quolibet intellectu, quamuis exemplare quidem munus usque ad rerum species, effectoria uerò uis usque ad singula protendatur. Denique Socrates ubi ait inferiora haec ad ideas non aliam conditionem habere, quàm ut imagines, satis respondisse uidetur interroganti, quomodo participentur ideae, scilicet quod neque tota quaelibet idea, neque pars eius corporea conditione suscipitur, neque ipsa ideae natura ad haec nostra transfertur, neque haec igitur in re ulla conue niunt cum ideis, sed solùm illas referunt, quemadmodum specularis imago uultum. Naturales formae dicuntur quidem ideis similes. Ideae uerò harum similes