# Opera omnia 1146

Ficino, Opera omnia, Cap. XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1146
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1146

Cap. XXVII. appellari non debent. Parmenides extare quidem in natura primas rerum species non retractat, sed modum similitudinis horum ad illas diligenter inquirit. Tentatus itaque Socrates à Parmenide, mutuam inter Ahaec similitudinem temerè nimium acceptauit, hanc mutuam similitudinis sorrem ille redara guit, solet enim mutuum id consortium inter duo consimilia esse. quae in eadem qualitate commu nicant, ab eodem uidelicet authore percepta. Inde fit inter illa conuersio, sicut hoc illi, ita illud huic est simile; si igitur inferiora haec eiusmodi coniugio, & conuersione reciproca idealibus speciebus similia forent, atque his uicissim illae, proculdubio sequeretur, haec unae cum ideis tertia rursum specie quadam participare, atque infinitum stultè procederetur. Oportuit igitur Socratem respondere, similitudinis modum esse duplicem. Nam hoc est illi simile, aut quoniam ambo sunt ab eodem, aut quia hoc fit ab illo. Ibi quidem fit conuersio, hic autem minimè. Nam hic alterum quidem est exemplar, alterum uerò similitudo, sicut ergo, quod est exemplari simile non habet exemplarem ad illud uirtutem, aut appellationem, ita quòd est exemplar, non habet ad similitudinem; hanc suam similitudinis rursus conditionem, hac itaque ratione inferiora haec ideis quidem similia sunt, quoniam inde dependent. Ideae uerò ad haec quoniam in ulla qualitate conueniunt, non similia sunt, sed exemplaria tantùm atque principia. Modus ergo participationis idearum, non fit per eam similitudinem. qua haec cum illis in communi quadam qualitate conueniant, sed quoniam haec for mantur ab illis, atque illas ideo repraesentant. Contra Stoicos, atque Peripateticos, quòd ideae diuinaque omnia, & natura segregata sunt, & uirtutem habent cunctis communicabilem.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
