# Opera omnia 1147

Ficino, Opera omnia, Cap. XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1147
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1147

Cap. XXVIII. DLLo Voniam Socrates faciliorem idearum consequutionem existimabat, atque ex sola rerum multarum communione; definitioneque illas asseuerabat. Parmenides admonet adolescentem ab hoc ipsum deinceps accuratius incessurum, ut cogiter in primis difficillimè cum. prehendi posse, quid sint ideae, ubi primò sint, quomodo & ad se, & ad nostra se habeant, per quos gradus, & quales earum uires ad nostra procedant, neque temerè ex communione rerum qualibac affirmandas Oportet sanè reuera duas ideam apud Platonem proprietares habere, primam quidem substantiam eminentem, uidelicet neque commixtionem, communionemue naturae, neque inclinationem ullam ad naturales formas habentem, secundam uerò uirtutem actionemque per uniuersum communicabilem, suaque passim munera, propria etiam, praesentia diffundentem. Phimam igitur appellamus eminentiam, secundam uerò communicabilem prouidentiam, difficillimum autem nobis est in diuinis utrunque seruare. Nam Stoici quidem diuinitatem eminentia sinceritateque priuauerunt, prouidere enim illam, & agere putaueruntur per mundum usque quaque diffusam, & instar spiritus ignei discurrentem. Quidam uerò Peripatetici opinari uidentur, substantias diuinas nec ef ficere, sensibilia, neque curare. sed omnino segregatas existere. Coelestia uerò appetitum nes io quem ad illa moueri, moueri facere, utrumque errorem in Theologia nostra refellimus. Contra Sroicos quidem multipliciter argumentamur, quòd tantùm cum materia, motuque commercium habet, esse non posse primum. Contra uerò Perspateticos illos abunde probamus, & substantias separatas, praeci pue primàm agere, intelligere, curare sequentia, & animas sphaerasque coelestes non alia ratione appe tere, amare, imitari Deum, nisi quoniam inde perficiantur, quoniam uidelicet efficiuntur, & inde. Ρrę. terea nihil agere, sterilique esse ad ultimum uniuersi pertinet, non ad primum. Media uerò prouidenter agunt, & quę superiora meliora magis Prima igitur, & optima maximè, primum denique ipsumque bonium quam maximè facit & prouidet. Omnino uerò dictu ridiculum est, coesum tam operoso nrgotio imitari Deum penitus otiosum lam uerò si operari bonum est, quomodo deest operatio primo? Si non bonum, quonam modo sequentia operando optimum imitantur. Parmenides igitur Socra em admonet, ut circa diuinas ideas obseruet utrumque & eminentiam naturae, & uirtate: communionem. Quod enim communicabilitas idearum sit eminems, & absque habitadine propria, & cominunione naturae, in superioribus satis significauit, ubi alioquin quid absurdi sequeretur ostendit. Quòd autem eminentia illa non debeat omni communicabilitate, & qualibet habitudine, uel proportione carere, ostendit deinceps, per absurda quaedam, ad quae hinc argumentando deducit. Primum quidem absurdum est, quòd ita nullo modo à nobis cognoscerentur Secundum, quòd nec ipsae nostra cognoscerent, uel curarent, utrobique caurum reddit adolescentem, ut in ideis, nec eminentiam sine ulla cominunione, nec communionem seorsum ab eminentia cogitet. Quomodo ideae à nobis cognosci non poßint. Item quomodo poßint,

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
