Latin
Cap. XXXI
Ficino, Opera omnia 1148-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXXI. N intellectu primo est idealis ipsa simpliciter scientia, nihil aliud, quàm intelligentia certaque sui ipsius omniumque comprehensio, est item idealis ipsa ueritas, id est prima omnisque essentia neutraque ipsius boni lumine fulgens, quo quidem lumine, &intelligentia spectat &cernit intelligibile suum, &hoc intelligibile quod appellamus ueritatem, &seipsum offert, &infert ipsi intelligentiae penitus compraehendendum. Hinc multae quoque scientiae in sequentibus intellectibus similes sunt, ueritatesquue consimiles, &ad sua intelligibilia intelligentiae quaelibet re feruntur scilicet diuinae ad diuina, &humanae ad humana similiaque. Intuitu uidelicet primo atque directo, nam ut in superioribus diximus, per consequentiam, reflexionemque &dij nostra sciunt, &nos diuina percipimus, nos praesertim amatoria purgatione, &illustratione quadam quemadmodum Plato describit in Phaedro, animos scilicet purgatos &furore correptos ad sublimia Deorum spectacula prouehens. Quomodo autem per inferiorum rerum formas speciesue nobis innatas, agnoscamus ideas quasi perimagines &exemplaria, est alibi dictum. Nemo uerò more quorundam dicat. Deum nostra per suam scientiam non attingere, nam cum oninium causas in se perfectissimè complectatur, seipsum exactissimè compraehendens, similiter complectitur omnia. Praesertim quia siscientia prima scientiarum omnium scientia est, unde scientiae ones qua ratione scientiae sunt dependent, nimitum cognoscendo efficit omnes &faciendo cognoscit, si scientiae omnes sibi notae sunt, consequen er &scibilia, (urita dixerim) omnia siDeum uerò non habebi sunt cognita, coniuncta enim sunt scientijs scibilia quaeque.