# Opera omnia 1148

Ficino, Opera omnia, Cap. XXX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1148
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1148

Cap. XXX. idearum. Ihic quidem res nostras ut aliquid in se sunt, inde uerò ideas, ut prorsus in se ipsis existunt, consideremus, neque haec ad illa. neque illa referuntur ad ista, uerum si rem hanc contemplemur, ut factam, & imaginem quandam, ideam uerò ut efficientem, atque exemplar, hanc utique conditione mutuo referuntur. Item ubi idealem ipsam dominationem excogitamus, non debemus illam, ad hanc seruitutem nostram coniugata relatione referre, quemadmodum inter nos solemus dicere, humanus dominus, humani est serui dominus, sed idealem illam dominationem, ad idealem seruitutem. quasi consortem conferre debemus, deinde ad dominationem nostram uelut exemplar Quòd si nostrae dominationis, consequenter, & nostrae & causam ad imaginem, uel effectum seruitutis est author, tamersi seruiturem nostram ad idealem seruitutem propriè ut ad causam referimus, exemplar. Proinde relationes in ipsis ideis non aduentitias quidem collocare debemus, sic ut ego te circum euntem mihi modo dextrum dico, modò uerò finistrum, imò relationes aliquas naturales, sicut meam dextram, ad sinistram meam comparo tanquam efficaciorem ad minus efficacem labore, uel motu Item quemadmodum generantem, ad genitum comparamus, naturali uirtute facientem, naturali processu nascentem. Praeterea sicut intelligentiam ad intelligibile, & propriam quandam ad intelligibile, proprium naturali quadam habitudine, & proportione referimus, similem quodammodo relationem ideae ad se inuicem habere uidentur, hoc tamen excepto, quòd non quemadmodum apud nos diuersae eorum, quae referuntur substantiae sunt, sed eadem, una enim illic est genitoris idealis prolisque ipsius essentia. Eadem intelligentis intelligibilisque substantia, etsi omnes ualde coniunctae sunt, maximò tamen, quae sunt mutua relatione consortes. Idea quidem caloris necessariò seorsum ab idea frigoris calores efficit, neque interim necessariò generat eos cum humoris idea. Idea uerò dextri quotiens facit dextra agit, haec simul cum idea finistra, interim faciente sinistra. Est autem dominatio idealis ipsa uera dominandi ratio, per quam ubique naturaliter quod superius est, & melius praeest inferioribus, prouidetque minus bonis, horum opera utitur ad suum opus, haec conformat ad suum bonum. Idealis uerô seruitus uera subministrandi ratio per quam quod minus bonum est naturaliter meliori ministrat, similiter superiores ideae, ideis quodammodo inferioribus praesunt. Dij daemonibus natura ultroque obtemperantibus imperant, Daemones hominibus, sapientiores uiri minus sapientibus naturaliter dominantur. Denique So crates Parmenidi respondere debuit, idealem dominationem atque seruitutem, non ad nos referri sed inuicem, prima dico coniugataque relatione, ueruntamen consequenti quodam relationis modo ad nos quoque referri, quatenus omnis dominatio atque seruitus ranquam effectus aliquis, & imago dependet ex prima naturaliter dominandi seruiendique ratione, per quam illa ad nostra, con sequenter & nostra referuntur ad illa. Quomodo ipsa simpliciter scientia ad ipsam simpliciter ueritatem refertur, scientia humana ad humanam. Quomodo ideae ignotae, uel notae.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
