# Opera omnia 1149.1-2-3

Ficino, Opera omnia, 1149.1 to 1149.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1149.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1149.1-2

Immortalis, quia nunquam extinguitur, mutatque materiam potius quàm euanescat: mortalis, quia non ad idem semper incumbiti sed aut ex naturae mutatione, aut ex diuturna rei eiusdem frequentatione orta satietate noua requirit oblectamenta: & qui in re una fermè defecit, in alia quodammodo reuiuiscit. Dicitur etiam ob eam causam immortalis: quod dilecta semel figura semper amatur, quamdiu enim eadem in eodem homine permanet, in eo ipso diligitur: cum uerò ab eo defluxerit, non amplius eadem in illo figura est, quàm prius amabas. Nouam hanc non ardes quidem, quia nec arseras antè, priorem uerò illam amare non desinis: hoc tamen interest, quod illam prius prospiciebas in alio: iam uerò in teipso inspicis solum, eademque memoria semper infixam semper & amas, & quoties animi oculis occurrit. toties te uritamentem. Ideo quoties illum nobis olim charissimum habemus obuium, toties commouemur, uel saliunt, trepidantue praecordia, uel liquescit iecur, uel tremunt oculi, uariosque trahit uultus aduerso illo colores. Eius enim pręsentia latentem mente figuram animi suggerit oculis, ac uelut sopitos sub cineribus flando suscitat ignes. Hac de causa amor dicitur immortalis. Sed hic etiam ideo immortalis habetur, quia licet maneant semper infixi pectore uultus, non tamen aequè se mentis oculis offerunt, quocirca feruere uicissim beneuolentia, atque referuere uidetur. Accedit ad haec quod, & ferinus, & humanus amor, sine indignatione esse nunquam potest. Quis illi non indignetur, qui ipsi abstulerit animum? Vt enim prae caeteris grata libertas, ita seruitus onerosa. Itaque formosos odis simul & amas: odis tanquam fures & homicidas: tanquam specula coelesti fulgore emicantia mirari cogeris, & amare. Quid agas miser? Quo te uertas, nescis heu perdite nescis. Cum tui homicida esse nolles, nolles etiam sine beato spectaculo uiuere. Cum hoc esse non potes, qui te perdit, qui necat: sine hoc non potes uiuere, qui tam miris illecebris te tibi surripit, qui totum te sibi uendicas.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
