Latin
1149.5 to 1149.7
Ficino, Opera omnia 1149.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Multo magis à prima causa absque negotio fiunt omnia. Sed de hoc alibi. Nunc uerò id quaerimus, ut cum actio transiens in materiam, non cogat causam pro modo effectus ipsius efficere. Multò minus actio in agente manens, id est cognitio, adducit agendum, id est cognoscentem, pro ipso cognoscendorum modo cognoscere, quòd omne cognoscens, non simpliciter pro rei cognitae qualitate, sed, pro ipsa cognitiuae uirtutis natura, forma, &dignitate cognoscat, &iudicet hinc apparet, quia hominem nobis obiectum aliter quidem sensus exterior, aliter autem imaginatio uiderat, aliteritem ratio, aliter intellectus. Sensus enim solam rem praesentem percipit &accidentia sola, imaginario &absentem repetit, &quodam modo substantiam suspecatur, componit, diuidit sola summatim conficit, quae singulatim quinque sensus, ratio uerò &haec efficit omnia, &praeterea ad uniuersalem soeciem incorporeamque naturam argumentando se transfert, intellectus deníque simul quodam interitu conspicit. quae ratio niuitifariam argumentando circum splcit, quemadmodum uisus obiectum globum, semel percipit ut rotundum, tactus autem saepius attingendo, profecto natura uisque superior percipit, agit que quicquid inferior atque melus, &praeterea absque praesenti inferioris usu comprehendit, &agit ea saepe ad quae inferior non ascendit. Quam ibrem sicut circaidem percipiendum aliteruis inferior, aliter inelius quesuperioragit.