# Opera omnia 115.5-8

Ficino, Opera omnia, 115.5 to 115.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/115.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/115.5

Non corpori seruiunt isti, sed obsunt, neque damni corporalis ignari. Non corpori obsequuntur, sed diuinae felicitatis inuidi, immensam sibi illius copiam tàm terum, quàm uoluptatum ususpare contendunt, atque ut hanc assequantur, corpus suum perdunt, afflictant animum, uitamque perturbant. Tandem neque prudentes, licet accedant propius, neque imprudentes hac in uita, ingentes illos quos cupiunt thesauros consequuntur, ideo hic quiescunt nunquam. Res autem quaelibet in loco suo ac naturali habitu conquiescit. Quam obnixem loca sua repetunt elementa? Quam firmiter illis inhaerent. Plantę conuensens sibi solum situmque congruum quam auidè adsciscun? Quam stabiliter in eo pro uiribus permanent bruta similiter. Talpę enim sinus terrae, armenta giegesque terrae faciem, pisces aquam, & auidissimè perunt, & in his locis trahunt moras, quam liben tissime. Tandem haec omnia (urbreui complectar) quando locum habitumque naturalem nacta sunt, quiescunt. Quod indicat & corpus nostrum, quando bene ualet, pastum est belle, molliterque recumbit ad uotum, tunc neque complexio eius, neque sensus eius comes, quin in nobis ipsa est bestia, poscit aliquid ultra. Atinterim, uel ratio intellectualis reium inquirit causas studiese, & anxiè de rebus consultatagendis, uel ratio cogitatrix nouas fingit & postulat uoluptates. Stimulatur poenitetia, suspicione solicitatur. Anxietas hu iuimodi hominis ipsius est propria. Siquid? à uiribus animi homini proprijs oritur, non elementorum corporalium, non bestię uiribus, quae in nobis sat habent, ut diximus. Quamobrem homo solus in praesenti hoc uiuendi habitu, quiescit nunquam, solus hoc loco non est contentus. Solus igitur homo in regionibus his peregrinatur, & in ipso itinere non potest qu uenscere, dum ad patriam aspirat coelestem, quam petimus omnes, quamuis propter uarietatem opinionis atque consilij diuerso calle proficiscauiur. Si ergoquae nobis inferiora sunt, quandoque naturalem habitum patriamque sedem adepta quiescunt, nos quoque necesse est (ut diximus aliâs) haec assequi posse quandoque, atque quiescere. In uita praesenti non datur? Meritò appetimus enim tanquam naturalem habitum, finemque nostrum, bonum illud quod tres praecipuè conditiones habeat, uidelicet purum sit, integrum, stabile.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
