Latin
1150.5 to 1150.6
Ficino, Opera omnia 1150.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Cognoscit proculdubio perfectissime ipsam bonitatis suae, omniumque idearum suarum naturam atque uirtutem, scit ergo quot modis, quot gradibus, quousque procedere participarique possit, res igitur infimas comprehendit certiore, inquam, cognitione quàm sensus, &opinio nostra quanta cognitio, quae fit per omnes causas, cerrior est quàm cognitio, quae non fit per causas, uel etiam non per omnes, profecto si in illo est idealis essentia uitaque, sensus etiam est idealis, sed intellectualis omnis, per sensum igitur intellectualem sensibilia nostra perspicuè sentit, hic illud Procli contra Peripateticos quosdam uidetur opportund dicendum, si intelluctus primus perfectè intelligit se ipsum ut omnium effectorem, &omnibus appetibilem cum &effector ad effectum, &appetibile ad appetentia relatiue dicatur, necessario, &eadem perfectione cognoscit, &suos effectus omnes, &quaecunque ipsum appetunt, non communiter tantum, &confusè, sed ratione distincta, sicut enim definita ratione se ipsum tum effectorem omnium tum omnibus appetibilem animaduertit, ita nimirum, &ratione distincta, quae inde fiunt, &quae ipsum appetunt omnia prorsus agnoscit, ueruntamen scientia illa tanquam absolutissima intuitu recto, quemadmodum supra diximus, fertur in obiecta absolutissima, id est, ideas speciesque primas, in quo quidem gradu fingi potest res nostras non intueri. Contuetur enim eas subinde per consequentiam quandam conspectis ideis, neque nos etiam intuitum scientiae recto alia praeter inferiora haec habemus obiecta, superiora consequenter quasi uaticinantur. Pe dominatione, &cogitatione diuina, atque de sex ordinibus idearum, uel for