Latin
Cap. XXXIII
Ficino, Opera omnia 1151
Unproofread scanNot analysed yet
Ita enim &saepe Dionysius Areopagita nos admonet, fortè uerò Parmenides ubi subiungit diuina nobis prorsus incognita fore, ideas significare, si quae sunt in principio, primo, non absolu tis quidem, sed tiuis tantùm rationibus inter se distinctas, nullo modo uel nobis, uel ullis intel ligibiles, existentes uidelicet super omnes ipsius intelligentiae terminos. Non enim intelligen tia, sed ocultiore quodam actu frui primo uniuersi principio possumus sequuntur post eas ideae iam inte iles quidem simpliciter, nobis antem uis, &tandem intelligendae. Rationes scilicet rerum omnium in intellectu primo, ut nostri dicerent, angelo primo, absolutis iam rationibus inter se discretę sunt tertiò, &intellectuales ideae in sequentibus intellectualibus à corporum commertio separatis. Quartò sunt animales, id est, ipsis animae. uel diuinarum, uel etiam humanarum mentibus uel cogitationibus insitę. Quintò nantes ideę, speciesque sunt in tali natura, seminales uidelicet for marum corporalium rationes in natura quidem &naturalis animae, &in naturis animae superiorum atque nostrarum. Sextò formae sunt in materia, quae quidem tanquam à superioribus omnibus dependentes aliquid è singulis habent à diuinis occultum aliquid &diuinum, &unitatem atque bo nitatem ab intelligibilibus, aeternitatem specialem, distinctionemque necessariam animalibus di stinctiorem pulchritudinem, &actionem atque motum, à naturalibus, ortum &diuisionem ultimam Atque processum ordines specierum quinque sub primo propter euidentem distinctionem mundi quilibet appellare potest Quos forsitan quinque mundos apud Platonem, Timaeus uaticinatur Denique in primo quidem sub unica forma sunt omnes ideae. In secundo ideae sunt multae formae, sed in paucissimo numero amplissima uirtus ad faciendum atque cognoscendum. In ordine terrio specierum distinctio numerosior. In quarto insuper amplior in specialissimas species distributio. In quinto particularium iam, &membrorum corporis seminariae uires. In sexto aduentitia insuper sunt &praeter naturalem ordinem accidentia. Nisi sint ideae penes Deum, &Ideales in nobis formulae, peribit Dialectica, omnisque philosophia, erit demonstratio, uel definitio, uel dinisio, uel resolutio