# Opera omnia 1151-2

Ficino, Opera omnia, Cap. XXXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1151-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1151-2

Cap. XXXIIII armenides inceptum ab initio pium erga Socratem obstetricis officium ubi prosequitur, in genium eius prouocans ad exactissimam idearum contemplationem, dum ostendit passim ex opinionibus, responsionibusque parum accuratis grauissima sequi. Item arduum opus & excellentis ingenij esse, demonstrare ideas existere & quomodo se habeant, & dubitationes inciden tes rectè dissoluere & auditorem perspicua ratione docere. Hęc omnia Socratem cautissimum accuratissimum efficiunt, ut autem inter haec admoneat adolescentem: ne fortè in hac inuestigatione ad negandas declinet ideas, sed conetur ad affirmandas, palàm edicit, nisi re uera sint ideae rum in se ipsis penes Deum. tum etiam per earum ueraces formulas mentibus etiam nostris naturaliter insitae ueram intelligentiam perituram, quando quidem uera desint obiecta, ad quę propriae dirigatui, scientiam quoque disserendi philosophiamque nullam fore, saepe iam diximus, inter potentiam cognitiuam & obiectum cognobile proportionem aliquam esse debere. Pręterea quanto uerior, praestantiorque intellectus est quàm secisus, tantò intellectus ipsius obiectum praestantius, & uerius esse proprio sensus obiecto. Itaque formam rationemque uniuersalem atque separatam ueriorem perfectionemque particulari mater ialique forma necessario iudicandam. Pro inde sicut igitur sensus ad exteriora diuertitur, sic intellectus ad intima se conuertit, si modo sit inuentione indicioque pro fecturus sicut igitur sensus obiectum est externum, ita proprium mentis obiectum est intimum. Hat urique alijsque permultis in Theologia rationibus formulas regulasque rerum esse menti etiam nostrae naruraliter insitas confirmauimus. Quae quidem cum ita mobiles sint, ut ex habitu quo dam ocioso in actu cogitationis transire, atque uicissim probauimus eas tanquam nondum perfectissimas, non posse ex seipsis existere, sed neque etiam à formis exterius tanquam deterioribus pro creati ne fortè infimum ipsius sensus obiectum sublime procreet mentis sensu superiores obiectum. Dependent igitur nostrae formulae tanquam per se mobiles non à sensibilib. formis, quae semper aliunde mouent, sed ab ideis quę nullo modo mouentur, sed in eodem intelligentię actu semper existunt. Et quem admodum sensibilium formarum numerus ad unam saepe redigitur seminariam rationem in narura uigentem, sic & intellectualium in nobis multitudo formarum ad unitatem stabiliraremque reducitur intel ligibilium idearum, quamobrem nisi sint ideae, nec in nobis erunt eiusmodi formae Quae quidem prima sunt & proxima, & cognata, nostrae mentis obiecta. Merito igitur ut Parmenides inquit nullam iam substantiam ueram inueniemus, ad quam mentis intuitum conuertamus, neque enim fas est ad superiora, progredi, nisi per intima, neque intima haec tanquam uenerabilia ab externis profecto ni mis abiectis accipere, neque fingendum est ueridicum mentis intuirum. ad nouos quosdam conceptus à nobis pro arbitrio fibricatos se conuertere, ubi de ipsa uera rerum natura. atque etiam diuinitate iudicaturi sumus conceptus enim eiuimodi figmenta sunt, deteriora quidem rebus externis à specieb.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
