Latin
1152.5 to 1152.8
Ficino, Opera omnia 1152.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Mens autem illa licet immobilis sit, non tamen unum ipsum purum simplex existit. Intelligit enim seipsam ubi diuersa inter sese quoquomodo uidentur haec tria, quod intelligit, quod intelligitur, intellectio. Alia enim ipsius ratio est, prout intelligit, prout intelligitur alia, alia item prout intellectio est. Ha bet praeterea cognoscendi potentiam, ante cognitionis actum per se prorsus informem: cognoscendo formatur, quae intelligendo ueritatis lumen cupit &capit: quo uidetur antequam intelligeret ca ruisse. Habet quoque in se idearum omnium multitudinem Cernit quanta sit, quàm uaria in angelo multitudo atque compositio. Itaque ipsi purum unum &simplex praeponere cogimur. Ipsi autem uni Deo nihil possumus anteponere, quia uerum unum omnia multitudinis, omnis compositionis est expers, quod si supra se quicquam haberet, ab illo utique fieret: quare ab eo dependens in hoc ipso ab eodem degeneraret, ut à causa omnis solet effectus. Ideoque non unum iam esset &simplex, sed saltem ex duobus compositum, scilicet ex causae suae munere, propriode defectu. Ipsum itaque unum, ut Plaro uult; &Dionysius Areopagita confirmat, omnia supereminet: excellentissimumque Dei no men:unum ipsum ab utroque censetur. Huius sublimitatem ratio quoque illa nobis ostendit, quod eminentissimae causae donum esse debet amplissimum, uirrutisque suae praestantia se ad cuncta pro tendere. Vnius munus per uniuersa se propagat. Nam non mens solum una est &anima quaelibet una, corpus quodlibet unum, sed etiam informis ipsa materies, rerumque priuatio una quodammo do dicitur. Nam unum silentium dicimus, unam obscuritatem: Mortem unam. Mentis tamen &animae munera ad eam usque non extenduntur. Mens enim speciem artificiosam ordinemque largitur: Anima uitam praestat &motum, informis uerò. &prima mundi materia, rerumque priuatio speciel &uitae est expers. Ita ipsum unum mentem &animam antecedit: cum munus eius latius diffundi tur. Eadem ratione mens animam uidetur excedere; quia uita, munus animae, non omnibus datur corporibus. Omnibus tamen his speciem ordinemque mens tribuit. Quae comparatio inter Deum, angelum, animam. corpus.