# Opera omnia 1153.9-11

Ficino, Opera omnia, 1153.9 to 1153.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1153.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1153.9

Cum uerò numerus gradum non minimum in ente possideat, non lices, inquit, orbitati confectę uel multitudinem, uel unitatem ad numerum perrinentem aliquam admonere. Neque vel singulariter, uel pluraliter eam pronuntiare, uel cogitare, aut dicere eam esse aliquid. Siquidem aliquid. dicitur ens aliquid, neque dicere eam unum aliquid, nam unum aliquid est ens hocunum aut ens llud unum. ipsum uerò primum unum de quo nondum ibi fit mentio, non est ens unum, sed simpliciter unum Alioquin si forer ens unum non esset unum simpliciter, sed iam aliquod unum quod cum ente con uertitur. Sed de hoc diligentius in Sophiste. Futura disputatio dicitur ardua, quia non solum logica est, sed etiam theolo gica Cap XXXVII Xuerbis Socratis, & Parmenidis, atque Zenones sequentem disputationem colligimus fore opus grande & arduum pelagusque profundum, non tam propter ipsam dialecticam siue loEgicam dialogi formam quam propter subiectam liuic materiam plurimum theologicam, alioquin minimè decuisse tam magnificis uerbis rotiens hic pręfari, neque rursus deceret Pythagoricum senem nudam logieam partractare. Nónne Plato decorum personarum ubique seruat, & quae quisque tractauerat cuique tribuit, Moralis, purgatoria, conuersoria Socrati, amoris lacri mysteria sacerdoti physica & mathematica Timęo, de ente Melisso Parmenidis sectari, nunquid ergo Parmenidi seniori magistre & entis intelligibilis idearumque prae caeteris assertori exercitationem tribuet puerilem? Absit. Sed audiamus Platonem ipsum de excellentia Parmenidis librique huius diuina testificantem. Socrates in Sophiste Melissum sic alloquitur, utrum uelis oratione propria nobiscum loqui? An potius interrogando quemadmodum solebat Parmenides, quem ego adolescens audiui quondam ita dispu tantem admodum senem rationesque pulcherrimis afferentem.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
