Latin
1154.1 to 1154.5
Ficino, Opera omnia 1154.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Rursus in Thaeeteto Socrates obsecratus, ut eos refelleret, qui ens unum immmobile posuerunt, non recipit se id facturum, ita respon dens. Et si Melissum atque alios, qui unum consistens uniuersum dicunt, uereor ne fortè immodesti uideamur illos exagitantes, minus tamen quàm unicum Parmenidem uereor, Parmenides enim, ut Homericis uerbis utar, uerendus mihi, acerque uidetur. Colloquutus sum olim, cum illo sene admodum adhuc adolescens, mihique uisus est profundam, generosamque omnino sapientiam possidere, Formido itaque ne dicta eius, uocesque nequaquam intelligamus, et quod ipse uerbis subintelligit, mul to magis nos lateat. Denique nos non intelligat, dum promittit disputationem dialecticam, praestare interim Theologicam? Cum &apud Platonem idem sit utrumque, &genera propriaque uniuersi entis gradatim in medium afferantur. Quod autem dictum est, disputationem eiusmodi turbę ridiculam fore, praesertim à sene tractatam, duplicem habet sensum, partim quidem propter prętextum logicum, quem uulgus existimat uerbis cauillationibusque nugari, ignorans uidelicet artificium hoc, esse ueritatis, &sapientiae clauem, partim quoque propter materiam, qua de agitur, theologicam pa radoxis re fertam. Quam uideri turbae quidem ridiculam, sed sapientibus uenerandam. Plato in Phaedro, &in epistolis ad Dionysium, Syracusanosque testatur. Neque fas est Pythagorico, uel Platonico praesertim, qui in hac disciplina iam consenuerit prophanis diuina mysteria diuulgare. Quid plura? Quicquid hactenus disputatum est, longum est ad sequentia Theologicumque prooemium, ut me rito &quod sequitur futurum sit profectò diuinum. Non logica quaedam simplex absque ullo Phi losophico sensu, ut quidam dubitauerunt ante Proclum. Contra quos Proclus in Theologia induit, non ulterius pugnandum sibi fore, iam diu enim à Platonica familia fuisse conuictos. Ipse au tem Syrianum secutus in singulis uerbis, singula putat latere mysteria, " sunt clausulę ferma totidem esse numina, ego uerò mediam secutus uiam, arbitror tantum saltem Theologiae subesse quantum admittit artificium, ut communiter dicitur, dialecticum, ideoque non ubique omnino con tinuatas, sed quandoque diuulsas de diuinis inesse sententias.