# Opera omnia 1157.1-3

Ficino, Opera omnia, 1157.1 to 1157.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1157.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1157.1

Cap. XLI. ENs uniuersum uel unum est omnino, uel omnino multa, uel unum atque multa, non quidem Comnino unum, ne cogamur quae contraria sunt, idem prorsus esse fateri, negareque dimensiones esse, in quibus multae sunt partes, ac principium, & medium, atque finis, negare rerum numeros, uariasque formas, atque figuras, repugnantes qualitates, motus, effectus, actiones, & passiones, motuum differentias, mutationes temporum, atque rerum, distinctiones inter causas, & effectus agentes, atque potentes. Neque rursus dicendum est uniuersum esse omnino multa, unitatis omnis penitus expers, quia si nullum sit unum, in quolibet uel in cunctis, certè neque multitudo erit ulla. Multitudo enim ex aliquibus necessario constat, quoniam quodlibet in se sit aliquid, & aliquod unum, nisi igitur sit unum, neque multitudo quidem erit. Irem in multitudine, cui nullumánsit unum, quicquid excogitaueris aut nihil erit, aut multitudo penitus infinita, similiterque de partium particulis infinitè argumentari licet. Erit igitur multitudo illa, in primis accepta infinita, ex infinitis infinitè undique turbis coaceruata, erunt infinita plura, atque uel tota multitudo prima maior erit caeteris turbis quasi partibus, itaque infinitum erit amplius infinitis, uel nihilo maioręrit, ut absurdè confiteamur totum partibus non esse majus. Imò neque rotum aliquod erit, neque partes, nisi sit unitas atque unio ad formam totius, partiumque necessaria. Denique si multitudo sit innumerabiliter infinita quod accidit uno sublato, certè innumerabiliter deinceps euadet multitudo maior, atque ex opposito innumerabiliter multitudo minor. Infinitè igitur hinc quidem infita consurget turba, inde uero finita restabit, quod est absurdum, & omnis ordinis expers ubíque futurum. Item per ipsam unionis priuationem similia erunt pariter, atque dissimilia, ut alibi diximus. Similia quidem quia priuationem similem patientur. Dissimilia quoque quia per ipsam priuationem, dum nihil habebunt unum, in nulla qualitate, uel conditione conuenienti. Rursus perpi uationem unius, simili ratione & eadem erunt, & altera, dum & priuationem patientur tandem, & non habentia unum cogentur esse diuersa, ita multitudo per ipsam unius priuationem, neque stare potest, neque moueri, non stare quidem, si modo stare est, in eodem unoque aliquo permanere, neque moueri rursus. Quod enim fingitur omnino non unum, si mutetur unquam certe ad oppositum permutabitur, id est ad unum, quòd fingitur etiam nusquam. Cùm igitur res nulla peraliquid idem pati simul possit opposita, meritò quae ex unius priuatione contingentia modo narrauimus impossibilia iudicantur, quas ob res, & uniuersum, & quodlibet ens est unum simul atque multa. Quaeritur deinceps utrum in ente unum atque multa sint omnino seorsum, an inuicem sint commixta.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
