Latin
1157.8 to 1157.9
Ficino, Opera omnia 1157.8-9
Unproofread scanNot analysed yet
Item non idem est essentia atque unum siquidem per ipsam essentiae rationem res quomodolibet sunt, per rationem ue rò unius, quaelibet res non solum est. sed est unum aliquid partim in se ab alijs distinctum, partim su biens cum caeteris unionem. Rursus dicere essentiam, uel dicere unum nondum esi sermo, sed dicere essentiam unum, iam est fermo. Iam uerò si idem est essentia atque unum, erit similiter multitudo atque non ens idem, quod quidem est impossibile. Nam &in essentia est multitudo, &in non essentia unum. Sed nunquidens &unum cum inter se differant in ordine uniuersi, uelut aequalia, tanquam duo principia disponuntur? Nequaquam: Binarius enim esse rerum origo non potest, exigit enim superius unum, si autem essentia sit superior uno, unum quidem tanquam particeps subibit essentiam. Neque uicissim, quia si ens sit ante unum, eo ipso momento primo quo iam est ens nondum exi stit unum, cum naturaliter dicatur esse posterius. Quod uerò nondum existit, participari non potest. Quicquid igitur unum erit, essentia pariter erit, nec econuersò.